Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI DIVINO

SINITUR EPISCOPUS S. ROSAE DE OSOS, IN COLUMBIA, IMAGINEM B. M. V. A
 MISERICORDIIS, NOMINE ATQUE AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS CORONARE

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Qui divino consilio et voluntate iam in id universo christianorum populo praepositi sumus, ut patris amore per huius procellosi maris undas ad immortalia litora duceremus, sane nihil omittimus, quο filiorum pectοra ad amorem rerum supernarum excitemus, maxime si causa beatae Mariae Virginis, Christi Matris castissimae hominumque Reginae, interdum agatur. Qua re, cum Venerabilis Frater Ioachimus Garcia Ordóñez, Episcopus Sanctae Rosae de Osos una cum clero et populo iam ab hac Apostolica Sede petierit datis Litteris ut Nostro nomine et auctoritate Imago B. M. V. quam vulgo dicunt «Nuestra Señora de las Misericordias», quamque populus summa pietate prosequitur ac ceu Matrero amat, pretioso diademate redimiri posse sineretur; Nos, praevidentes fore, ut ex hoc fides atque religio in Deum, quasi ager per pluviam, revirescat, quam aequissimo animo admotae expostulationi concedimus. Quae ergo Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino de negοtio agenda censuit probantes, permittimus ut Imago sacra B. Μ. V. a Misericordiis quae in dioecesi S. Rosae de Osos pie sancteque colitur, ab eodem Episcopo, seu ab illo, quem ipse deputaverit, stata caerimonia Nostro nomine et auctoritate sollemniter coronari possit. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum quae gessimus tum sacro Praesuli, tum christifidelibus eius curis concreditis, ad altiora virtutis animum addant, ac Dei benignissimi, opitulante Virgine Maria, misericordiam obtineant.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Augusti, anno MCMLXXXIII, Pontificatus Nostri quinto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana