IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
NEMO FERME
SINITUR EPISCOPUS ŁOMŻENSIS IMAGINEM B. VIRGINIS MARIAE,
QUAE IN SACELLO PAROECIAE PŁONKA KOŚCIELNA EXCOLITUR,
DIADEMATE CORONARE NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Nemo ferme illis in locis invenitur quin ipse noverit non modo quantum erga Sanctisimam Iesu Christi Matrem amorem cultumque praestare consueverit universa ecclesialis communitas Łomźensis, verum etiam quanta pietate ac perseverantia frequentare idem clerus et populus soleat sacrarium gloriosae illius Deiparae Virginis apud paroeciam Płonka Kaścielna intra Lomźensis dioecesis fines, quo proximarum etiam communitatum dioecesanarum pii se identidem conferunt peregrinatores. Ut igitur spectata iam haec religio luculentiore quodam documento decoraretur ac veluti posteris fidelibus commendaretur efficacius, Ordinarius ipse Łomźensis Venerabilis Frater Iulius Paetz ab hac suo tempore Sede Apostolica expetivit sibi ut Mariale simulacrum istius sanctuarii coronare liceret pontificis nomine nutuque. Quandoquidem exploratissima Nobismet ipsis et convenientia rei est et utilitas in animarum salutem Ecclesiaeque Catholicae confirmationem, nihil profecto accedere cunctamur ad petentis Praesulis preces. Suscipientes igitur secundam Sacrae Congregationis pro Cultu Divino sententiam hac de re perquam Nos libenter concedimus sacrorum Antistiti Łomźensi ut aliquando inter Missae sollemnia statis ritibus auctoritate Nostra et voluntate imponat magni pretii diadema ipse Virginis Mariae effigiei quae in sacello paroeciae Płonka Kościelna ibidem religiose excolitur. Quod dum propenso animo privilegium concedimus, confidimus pariter futurum et magnum incrementum inde recipiat Mariana Łomżensium aliorumque fidelium propinquorum pietas ac maiorem simul fervorem eorum concipiat christiana omnium fides et actio cotidiana.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Decembris anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana