Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

EX IPSO QUO

APOSTOLICA NUNTIATURA APUD REM PUBLICAM
SANCTI THOMAE ET PRINCIPIS INSTITUITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ex ipso quo fungimur munere animarum saluti prospiciendi consequitur ut diligentissime curemus publicas necessitudines et amicitiae rationes inter civiles civitates et hanc Apostolicam Sedem ineundas et initas fovendas et prosperandas. Eam ob causam, re bene considerata et perpensa, vi et potetate Nostra Apostolica per has Litteras hoc ipso die apud Rem Publicam Sancti Thomae et Principis vulgo «São Tomé e Príncipe» Apostolicam instituimus Nuntiaturam, eidem deferentes omnia iura, privilegia, honores, praerogativas, indulta, quae ad eiusmodi Legationes pertinent. Quae autem hic edicimus et statuimus, vοlumus nunc et in posterum vim habere, contrariis quibuslibet nοn obstanitibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Decembris, anno MCMLXXXIV, Pontificatus Nostri septimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana