Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IUSTORUM SEMITA

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE TERESIAE A IESU
GERHARDINGER BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem» (Prov 4, 18). Eiusmodi esse videtur eorum vita, qui in audito verbo divino non acquieverunt, sed omnibus suis viribus illud fecerunt (cf. Iac 1, 22); quin etiam, Christo humiliter et obsequenter accepto, facti sunt ipsi lux mundi (cf. Mt 5, 14) ob intimam cum eo coniunctionem et eximiam erga evangelica praecepta fidelitatem atque eorum operum bonitatem. Iustum existimamus in horum numerum Venerabilem Servam Dei Mariam Teresiam a Iesu Gerhardinger referri, quae difficilibus temporibus ardore enituit gloriam Dei provehendi et Christi lumen fundendi, praesertim per novas proles iuvenesque mulieres, quas ad bona vitae et familiae, ad cognitionem et testimonium Veritatis scholastica institutione educavit (cf. Io 14, 6). Venerabilis Serva Dei e Villibaldo Gerhardinger et Francisca Huber nata est die XX mensis Iunii anno MDCCLXXXXVII in oppido Stadtamhof apud Ratisbonam; eodem autem die baptismum accepit et est Carola Elisabetha Francisca vocata. Post pueritiam, studiis deditam et religionibus, hortante et moderante Servo Dei Georgio Michaele Wittmann, parocho tum Cathedralis Ecclesiae et postea Episcopo Ratisbonensi, diploma ludi magistrae est assecuta et una cum comitibus in oppido suo natali praeceptricis munus iniit ibique scholam redintegravit, publico consilio olim abolitam. Multos annos (MDCCCXIII-MDCCCXXXIII) magna cum cura et peritia se puellis christiane educandis addixit, graves exitus coercens administrationis rei publicae a religione et ab Ecclesia aversae, atque societati aetatis suae mirum in modum testificans industriam sedulitatem et actuosam caritatem in proximum. Per humanam et christianam futurarum uxorum et matrum formationem efficaciter ad renovandam societatem proderat et factis confirmabat Ecclesiam esse veluti fermentum et animam humanae societatis, in Christo renovandae et in familiam Dei transformandae (cf. Conc. Oec. Vat. II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et Spes, 40). Ad scholam provehendam, quam intellegenter et manu prompta usuque perita regebat, res familiares cessit et ephebeum aedificandum curavit ut alumnas exciperet crebriores in dies. Operum fervor tamen, quae Deo adiuvante mire vigebant, eius mentem ab officio animam suam excolendi et proficiendi in via perfectionis non avertit. Qua re, etsi multa erant gerenda negotia, precationem amabat, silentium, castigationem, incommoda: didicit amorem sui continere, superbiam, propriae voluntati et muliebribus vanitatibus renuntiare. Humanitate eminebat, amabili festivitate, omnino propenso animo, rara prudentia, virili robore in agendo et eximiis in rebus digerendis facultatibus. Ob quas dotes, cum simplicitate, humilitate et ardenti salutis animarum studio coniunctas, apta facta est ad maiora aggredienda. Non paucis superatis difficultatibus, ab opum penuria laborans, die XXIV mensis Octobris anno MDCCCXXIIII, cum duabus comitibus, vitam stabilem conventualem exorsa est in loco Neunburg vorm Wald. Ita orta est Congregatio Pauperum Sororum Scholasticarum a Nostra Domina, quae approbationem dioecesanam obtinuit anno MDCCCXXXIV. Die VI mensis Novembris Venerabilis Serva Dei vota religiosa nuncupavit, sumpto nomine Maria Teresia a Iesu. Ea moderatrice novum Institutum celeriter crevit multiplicatis sodalibus et domibus in pluribus Europae nationibus et, iam ab anno MDCCCXXXXVII, etiam in America Septemtrionali, ubi multis incommodis occurrens, ex aliqua parte auxilio operoso Sancti Ioannis Nepomuceni Neumann remissis, formandis et adiuvandis filiabus Germanorum qui patriam reliquerant se dedidit, copiosos excerpens fructus. Per institutas scholas maternal, elementarias et superiores, quae dicuntur, perque recentium methodorum usum et instrumentorum ad artem educandi pertinentium, Congregatio potissimum proposuerat ut futuras matres classis mediae et popularis religiose educaret, quae idoneas scholas frequentare non poterant quaeque christianae educationis erant expertes. Monaci Bavarici, ubi ab anno MDCCCXXXXI Domus Princeps, mutata sede, constituta erat, Venerabilis Serva Dei gravissimas quidem interpretationes atque acerbissimas notationes patienter toleravit, cum eius Operis spiritus non recte intellegeretur; sed omnia dimisit et omnia ad bonum exitum adducta sunt ob Sanctae Sedis interventum, quae anno MDCCCLIX officium Antistitae Generalis ei in totam vitam prorogavit et anno MDCCCLXV semel Regulas approbavit, menti Conditricis consentaneas. Cum opera Dei per dolores procedant, multae res adversae ei perpetiendae fuerunt etiam ultimis vitae annis, quando, ob motum «Kulturkampf» appellatum, in Badena et in Borussia Sorores eius ex suis sedibus expulsae sunt; sed Congregatio, sicut Ecclesiae initiis factum est (cf. Act 8, 4), alibi magnopere floruit. Sollicita de paupertate spirituali populi, Venerabilis Serva Dei alacriter operam navavit propagationi fidei et regni Dei prolationi; quam ob rem magni faciebat institutionem religiosam et volebat praeceptionem, quam eius Institutum impertiebat, esse stricte catholicam. Constanter ei cordi fuit homines ad Deum in veritate et caritate adducere. Simul autem curabat attente professoriam et spiritualem Sororum formationem, quibus exemplo vitae anteibat atque suadebat: «Pueris nobis commissis, tum in scholis tum in convictibus, matres esse debemus, non mulieres mercennariae. Debemus nostrum explere munus uti consecratae, ut parvulis exemplo vitae nostrae quae verbis dicimus comprobemus; iuventuti nos dedere, quo modo Dominus a nobis postulat ... Sine gratia, cetera omnia nihil sunt coram Deo, quamvis gnari et habiles nostri alumni fiant ... Iuventus non pulchris verbis allicitur et ad Deum trahitur, sed crucis Christi virtute, «Spiritu Sancto amore eius». Haec ipsa exercitabat summa cum diligentia et constantia; omni enim tempore sivit se voluntate Dei regi et immensa Providentiae fiducia etiam in aerumnis, quas semper forti aequoque animo tulit vim hauriendo ex peculiari religione in Ss.mam Eucharistiam, ostendens hominibus eius aetatis clarum testimonium veri et actuosi amoris in crucem Christi, in personam Redemptoris, in animas et in Ecclesiam, cuius sollicitudines et persecutiones participavit. Studiosa vestigiis insistendi divini Magistri, peculiarem adhibebat curam de parvulis, de pauperibus, de derelictis et, quo melius vim gratiae in luce poneret, non bonis humanis fidebat, dicens: «Sicut aves caeli et flores campi nulla sollicitudine afficiuntur, sic et nos parum solliciti esse debemus. Bonus Iesus quam optime curam agit de nobis». Perfecte precationem et solitudinem cum impensissimis laboribus temperavit, fidem in Deum cum sana fiducia facultatum, quas omnis homo habet in se, bonum faciendi; humilitatem et prudentiam cum audentia et spiritu in rebus apostolicis. In Deo et proximo inserviendo Mariam elegit exemplar; eam ob rem Congregationem Matri Dei consecravit. Sicut Maria, eius Sorores debent prorsus ad Deum contendere et Christum ad mundum portare. Venerabilis Serva Dei in oculis Mariana habebat etiam in casibus difficilibus: «Tamquam pia Mariae filia-aiebat-non ut dominer vocata sum, sed ut serviam et cum ea sim ad praesepium et ad crucem».

Omnes vires suas consumpsit in serviendo materna cum cura Congregationi suae usque ad mortem, quae evenit in Domo Principe Monad die IX mensis Maii anno MDCCCLXXIX. Fama sanctitatis, quam viva sibi pepererat, crevit post eius mortem, ad quod incrementum magnopere contulerunt multae gratiae intercessions Servae Dei tributae. Instructi sunt igitur, annis MCMXXIX-MCMXXXII, Processus Ordinarius apud Curiam archiepiscopalem Monacensem in Bavaria super fama sanctitatis vitae, virtutum et miraculorum in genere, super scriptis et non cultu, atque Rogatorialis apud Curiam Csanadiensem; dein Processus Apostolicus apud eandem Curiam Monacensem (annis MCMLIII-MCMLV). De horum Processuum vi et auctoritate exiit Decretum die XXXI mensis Ianuarii anno MCMLVIIII. Postid, cum apud Congregationem pro Causis Sanctorum in suetis coetibus de virtutibus Servae Dei disceptatum esset sententiaeque tum Consultorum Theologorum tum Patrum Cardinalium faventes fuissent, Nos has ratas habuimus et per Decretum die XIII mensis Ianuarii anno MCMLXXXIV propositum declaravimus Venerabilem Servam Dei Mariam Teresiam a Iesu Gerhardinger heroum more virtutes theologales, cardinales et adnexas exercuisse. Denique, post instructum Processum canonicum et praescriptas medicorum, theologorum et Patrum Cardinalium disceptationes pertinentes ad miram sanationem Sororis Theclae Medeiros, religiosae Pauperum Sororum Scholasticarum a Nostra Domina, a lymphomate lymphocitico maligno, Decreto die IX mensis Maii anno MCMLXXXV vulgato ediximus eam miraculo effectam esse deprecante Serva Dei Maria Teresia a Iesu Gerhardinger. Post haec omnia est statuta dies ad sollemnem Beatificationem celebrandam. Hodie igitur, in Basilica Vaticana Sancti Petri, hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum Nostrorum Ioannis Locatelli, Episcopi Ariminensis, Friderici Wetter, Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis, atque Antonii Petri Khoraiche, Patriarchae Antiocheni Maronitarum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Pius a Sancto Aloisio, Maria Teresia a Iesu Gerhardinger et Rebecca Ar-Rayes, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Pii a Sancto Aloisio die secunda Novembris, Mariae Teresiae a Iesu Gerhardinger die nona Maii, Rebeceae Ar-Rayes die vicesima tertia Martii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero per has Litteras statuimus, ea firma sint in perpetuum, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Novembris, anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana