Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VERE GLORIA

SERVAE DEI ANTONIAE MESINA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Vere gloria digni sunt qui necem iniustam pati maluerunt, quam Dei legem violare eiusque prodere amorem. A Spiritu Sancto sapientes facti et fortes, non timuerunt eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Mt 10, 28); quin, confisi id, quod in praesenti est leve tribulationis, esse sibi supra modum pondus gloriae operaturum (cf. 2 Cor 4, 17), laeti sui sanguinis effusione supremum dederunt caritatis testimonium.

Ita se gessit etiam Serva Dei Antonia Mesina quae, in fide et in gratia a pueritia ambulare assuefacta, usque ad finem praeceptis Dei et Ecclesiae doctrinae fidem servavit et magno animo sacrum corpus suum Dei templum (cf. 1 Cor 3, 16), integrum custodivit.

Serva Dei orta est in oppido vulgo Orgosolo appellato, in finibus dioecesis Nuorensis, die uno et vicesimo mensis Iulii anno MCMXIX, ab Augustino Mesina et Gratia Rubanu. Die tricesimo eiusdem mensis Baptismum accepit et anno insequenti Confirmationis sacramentum.

Ex familia, ex paroecia et e schola didicit humanas christianasque virtutes magni facere et colere, quarum semper clara specimina dedit in vitae cotidianae simplicitate. Notum est enim eam, quamvis puerilis esset aetatis, esse artem consecutam indolem suam moderandi, natura vividam et firmam, et cum tranquillitate et constantia disciplinam, austeritatem et paupertatem domesticam perferendi. Parentibus, quos officiis prosequebatur, morem gerebat, eorum labores et incommoda communicabat, oblectamentis renuntians et, si necesse erat, vel somno. Fratribus et sororibus quodammodo altera mater fuit; erga finitimos comis erat et propensa ad iis inserviendum, quantum poterat. Laborem amabat, verecundiam, modestiam, verborum et morum sinceritatem. Muliebres nugas fugiebat et bonorum terrestrium affectationem, quibus aeterna praeferebat.

Brevis eius et humilis vita est continuo illuminata et recta iis veritatibus, quas studio christianae doctrinae didicerat. Fide simplici et solida praedita erat, vera in Deum et proximum caritate, providentiae et auxilii gratiae hilari spe, peccatorum timore et firma voluntate faciendi quam optime Dei voluntatem. Intento animo et fructuose Missae et sacris intererat, ac frequenter ad Eucharistiae et Paenitentiae sacramenta accedebat. Multum pondus et tempus tribuit deprecationi privatae et communi atque pietati erga Virginem Mariam, quam maxime recitatione Rosarii verebatur.

Iam a puellula socia fuit Actionis Catholicae paroecialis, in qua amare Ecclesiam didicit et precatione, poena et suae bonitatis exemplo, Dei regno in terra dilatando operam navare.

Peculiari studio pudicitiam colebat; quam ob rem non solum diligentissime vigilabat ut quamlibet peccati occasionem et quamvis imprudentiam vitaret, sed semper et ubique modeste, verecunde et pudice se gerebat. Tam vehementer Dominum amabat, Agnum sine macula, ut pluries et pluribus dixerit se mortem malle quam peccare. Ad hoc incitabatur etiam strenua testificatione martyris Sanctae Mariae Goretti, peculiari modo veneratae a puellis Actionis Catholicae. Praeterea, Serva Dei cogitata corroborata sunt per «cruciatam castitatis», in eius actam paroecia, cui viva cum cura interfuerat. Ager ideo paratus erat ad optimos edendos fructus: quod contigit mane, die XVII mensis Maii anno MCMXXXV.

Serva Dei diem inierat interventu Missae et Sancta Communione. Aliqua domus officia exsecuta, rus ivit cum amicula ligna collectura ad panem coquendum. Dum in secessu suum in opus incumbebat, improviso est a tergo petita a iuvene quodam, qui vi conatus est ea, sed frustra, abuti. Puella, castissima et religiosissima, fugere est nisa, sed cecidit; adepta, est iterum ac saepius mortifere in caput lapidibus percussa. Ita, corpore et spiritu illibata, veste induta nuptiali et lucernam habens accensam, est vitam aeternam ingressa.

Populus, qui Servae Dei virtutem iam cognoscebat, ilico eius mortem verum putavit martyrium, ob defendendam virginitatem obitum. Quae fama solidata est et aucta volventibus annis; qua re Episcopus Nuorensis die XI mensis Februarii anno MCMLXXIX Causam iniit beatificationis. Acti Processus Cognitionalis (annis 1979-1984) Congregatio pro Causis Sanctorum per Decretum die VII mensis Martii anno MCMLXXXVI editum auctoritatem probavit. Deinde exitu cum faventi Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum (die XIII mensis Ianuarii anno MCMLXXXVII) et Congregatio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum (die XVII mensis Martii anno MCMLXXXVII) habita sunt. Die VIII Maii coram Nobis proditum est Decretum super martyrio. Decrevimus postea ut beatificatio Romae fieret die IV mensis Octobris anno MCMLXXXVII.

Hodie igitur, in Basilica Vaticana, haec sumus inter sacra elocuti: «Nos, vota fratrum nostrorum Iacobi Jullien, Archiepiscopi Rhedonensis, Ioannis Melis Fois, Episcopi Galtellinensis-Norensis, Clementis Gaddi, Archiepiscopi emeriti Bergomensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Marcellus Callo, Antonia Mesina et Petrina Morosini, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Marcelli Callo die decima nona Martii; Antoniae Mesina die decima septima Maii; Petrina Morosini die sexta Aprilis, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Continuoque post et sermone Nostro convenienter Beatorum Caelitum eorundem merita extulimus atque exempla et precibus piis eorum validum apud Deum Omnipotentem appetivimus adiumentum Ecclesiae universae cui tantopere placuit Nobis tales addere caelesti in aula fautores. Quae vero per has Litteras statuimus, volumus nunc et in posterum firma esse, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI a publicis Ecelesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana