IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
EGO IN MEDIO
VENERABILI SERVAE DEI UDALRICAE NISCH
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Ego ... in medio vestrum sum sicut qui ministrat» (Lc 22, 27). Ex sectatoribus Domini Iesu, qui in mundum venit «ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc 10, 45), haud pauciores ii sunt, qui, vera caritate acti, non autem conspicua peragentes sed humilia magnique laboris ministeria pro proximo gerentes, magnos sane progressus in sanctimonia fecerunt. Id ipsum de venerabili Serva Dei Udalrica Nisch pro certo asseverandum est, ut ex his omnibus, quae hic libenter dicturi sumus, plane colligetur. Cum ipsa in oppido «Oberdorf-Mittelbiberach», quod intra fines dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis est situm, ex coniugibus Udalrico Nisch et Chlothilde Dettenrieder die XVIII mensis Septembris nata esset anno MDCCCLXXXII, postridie nomen Francisca in Baptismate impositum est ei; suoque dein tempore, seu anno MDCCCLXXXXV, tum Eucharistiam die XXI mensis Aprilis primum sumpsit, tum Confirmationis chrismate est uncta. Ob maximam eius familiae paupertatem puellula ad sextum usque aetatis annum et cibum et disciplinam ab avis ex matre, postea ab amita accepit, quae, gratum eius agnoscens animum, sicut filiam diligebat eam. Porro Francisca, etiam tum adulescentula sed certa necessitate adducta, prius apud propinquos dein apud extraneos victum famulatu domestico quaeritare coepit, suaque vivendi ratione illis omnibus splendidum navitatis gravitatis pietatis testimonium dedit. Sic ea tum in validum suae sanctificationis instrumentum, tum in testificationem actuosi officiosique erga alios amoris modestum opus perpetuo vertebat. Cumque variis in locis deinceps habitavisset eiusmodi operi suo vacandi causa, denique etiam ad oras lacus Constantiensis pervenit et illic ibidem constitit Rorsaci, ubi statuit sibi aliquod vitae monasticae Institutum, quam iamdiu rem expetebat, iam tunc ingrediendum esse. Qua de causa, Confessario suadente, petiit ut in societatem reciperetur Sororum a Caritate Sanctae Crucis ab Ingenbohl; eius autem Domum Provincialem in «Hegne» sitam postulans die XVII mensis Octobris ingressa est anno MCMIV. Illic, cum statim rogavisset, ut munus cum multis cohaerens incommodis sibi crederetur, ad culinam idcirco destinata est tamquam coquae adiutrix; quod posthac officium, ea ad «Zell-Weierbach» prope Offenburgum Aquarum Helveticarum translata, ipso cumulatum est munere aegrotis noctu assidendi. Anno MCMVI vestem coenobialem die XXIV mensis Aprilis sibi induit et nomen assumpsit Udalricam. Attenta novitia, studio incitata ac ardore, semper in oratione Dei et in labore, in poenis et in paupertate excelluit; probeque agnoscens et perfectam Dei voluntatis exsecutionem et muneris functionem viam re vera unam certamque esse ad sanctitatem sibi acquirendam, non solum ne ab aliis conspiceretur omnino vitabat, verum etiam exemplo Christi (cf. Mt 11, 29) et ipsa mitis erat et humilis corde. Pro suaque insuper simplicitate et diligentia summaque animi tranquillitate tam in servandis praeceptis evangelicis ac Praepositorum mandatis, quam in Regula, cui sese dederat, custodienda perstitit constans, iisque omnibus continenter inhaesit. Cumque maxima etiam esset sollicitudine de solacio Cordi Christi afferendo, simul et de animorum salute maxime curabat, eo directe spectans, ut a quam plurimis redamaretur Iesus perennique eum honore haberent omnes. Tanta igitur flagrans caritate, se paratam ad proximum utcumque adiuvandum usque indicabat, laetitia ac pace, potius quam ex eius verbis, e vitae instituto ac exemplo eminentibus. Professione die XXIV mensis Aprilis facta anno MCMVII, statim Udalrica missa est ad valetudinarium loci «Bühl», posthac vero ad Aureliam Aquensem (ubi ministra culinae ab anno MCMVIII fuit usque ad annum MCMXII). Neque latet eam, cum officium suum implere numquam praetermisisset, saepe et alienum sibi onus inferre non dubitavisse, secundum Apostoli adhortationem: «alter alterius onera portate» (Gal 6, 2). Votis vitae monasticae nuncupatis, prudens monialis magis magisque ope atque opera innitebatur, ut quam primum ad perfecta perveniret. Omnibus enim famulans, neque de eiusmodi conditione conquerebatur, neque existimabat de sedulitate remittendum. Praeterea, etsi contumelies adversitates indignitates est passa, aequo tamen animo et integra voluntate in virtutibus mire colendis obduravit. Quin etiam, quem ad modum et circumstantes dilucide animadvertebant, sui ipsius immolationem expetebat, quo vel clarius Sponso caelesti suum significaret amorem; quod et ex eius verbis depromere possumus: «Te, Crux benedicta, amplector, quam omnium rerum hisce in terris carissimam habeo. Veni igitur, mi amor, tuamque crucifige sponsam !». Ea, quae et pias supplicationes et labores a corporeis ita se vocare consueverat, ut tacitae fierent Domini laudes, simili modo sive in interiore cum Deo conexu sive in cotidiana Eucharistiae acceptione eiusque adoratione, sive etiam in suavi erga Sanctissimum Cor Iesu pietate, quietem, robur et pacem abunde inveniebat. Valetudo eius, iam ante prorsus infirma, vertente anni MCMXII mense Aprili velocius utique ob pulmonum ac «laryngis» tabem ruere coepit, sed eo quoque tempore mirabilis Serva Dei non dubitabat miserentibus sic respondere: «id nihil attinet; nunc domum me perferam, nam non super terram sed in caelis est patria nostra. Libenter morior; salve, hora mortis, laete celebranda !». Postremos vitae mortalis sex menses degit in Sanctae Elisabethae valetudinario loci «Hegne», ubi et patientia et magna fide et inexhausta caritate Udalrica omnibus fuit exemplo. Ex eius scriptione illius temporis haec: «Bonus Deus salutaria omnino habet consilia; ipse me vult ab omnibus humanis rebus seiungi, meque ultra vel amplius corroborare cupit. Quare nunc oportet me omnis solacii expertem esse caelestis ac humani. Quod saepe durius est sane, nihilominus tamen nihil aliud quaero, quam ut et in maximis difficultatibus omnique tempore diligam Deum, sicut ei est in animo per viam me ducere magni laboris». Ipso anno MCMXIII dieque VIII vesperi finem fecit humanae peregrinationis suae, vixdum quadam benevolentia consummate in sodalem suam aegrotantem. Vertentibus annis non modo virtutes eius magis in dies memoria tenentur, sed praecipua etiam charismata cognita sunt, quae ab ipso Domino venerabilis Serva Dei acceperat sibique abdita studiose habuerat. Etsi Udalrica Nisch iam ante mortem mulier habebatur sancta, post tamen, quam piissime ad Deum abiit, eius fama sanctitatis usque eo crevit et invaluit, ut Archiepiscopus Friburgensis tunc (i. e. annis MCMLII-MCMLIII) curaverit Causae Canonizationis initium faciendum per informativum quem dicebant Processum Ordinarium. Die tandem XXXI mensis Iulii Decretum super introductione Causae editum est anno MCMLXXXI, vacatione impetrata a Processu Apostolico instruendo. Disceptationibus et recognitionibus sive in Peculiari Theologorum Consultorum Congressu sive in Ordinario Coetu Patrum Cardinalium et Episcoporum rite felicique exitu expletis, die XIV mensis Decembris anno MCMLXXXIV Nobis coram Decretum de virtutibus evulgatum est, quas Serva Dei strenuo coluerat animo. Interea, annis videlicet MCMLXXIX-MCMLXXXI, ipsa in Curia archiepiscopali Friburgensi causa canonica cognita est de probabili mirifica curatione «cirrhosis» hepaticae «terminalis» cum «gravi intentione portali» coniunctae, ex quo morbo domina Hilda Burghardt Gerharts convaluisse asseverabatur. Etenim iuxta ea, quae relata sunt in acta processus, eiusmodi curatio dicebatur celer plena stabilis fuisse, neque intellectu explanabilis, adeo ut divinitus patrata dicenda esset, venerabili Famula Dei Udalrica Nisch intercedente. Ineunte hoc ipso anno cum in conspectu Nostro Decretum «super miro» editum esset die III mensis Ianuarii, Ipsi igitur statuimus ut hic Romae die I mensis Novembris una simul Udalrica Nisch, Arnoldus Reche et Blandina Magdalena Merten ad Beatorum honores eveherentur. Quod re vera hodie in Patriarchali Basilica Petriana per hanc formulam factum est, quam Ipsi pronuntiavimus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Jacobi Ménager, Archiepiscopi Remensis, Ansgarii Saier, Archiepiscopi Friburgensis, Hermanni Iosephi Spital, Episcopi Trevirensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica, facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Arnoldus Rèche, Udalrica Francisca Nisch et Blandina Maria Magdalena Merten, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Arnoldi Rèche die vicesima tertia Octobris; Udalricae Franciscae Nisch die octava Maii; Blandinae Mariae Magdalenae Merten die decima octava Maii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari posit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Sueta denique oratione habita de vita ac virtutibus Beatorum, quos modo publice diximus, eos venerati sumus Ipsique summa cure religions primi invocavimus. Etenim, quos adeo studiose celebraveramus rituque sic sollemni inter Beatorum caelitum ordinem adnumeraveramus, ipsi vicissim eorum incitati exemplis totiusque Ecclesiae ferme votis sententiisque inflammati cupivimus illos in primis data opera Beatos percolere precibus scilicet fundendis fore certissime confisi ut, si suos ante oculos exemplaria haec constituisset, plus plusque in viis evangelicae perfectionis omnis communitas ecclesialis progredi feliciter posset.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die I mensis Novembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.
AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana