Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUANDOQUIDEM

SINITUR ARCHIEPISCOPUS CARACENSIS IMAGINEM BEATAE MARIAE
VIRGINIS «DE LA SOLEDAD», QUAE IN URBE CARACIS COLITUR, CORONARE

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Quandoquidem beata Maria Virgo est Christi Mater castissima, e qua per Filium salus nostra manavit; et exemplar et imago ipsa virtutum, in quam imitandam filii respicimus; Mater denique omnium nostrum atque tutela ac tegimen in tanto discrimine vitae, idcirco quidquid eo tendit, ut illius gloria gliscat, augeatur, amplificetur, id ilico animum Nostrum semper occupat, et, quoad fieri possit, nos agendum curamus: persuasum enim habemus semper cum Matris honore etiam Filii gloriam coniungi. Quam ob rem, cum Venerabilis Frater Noster Iosephus Alí S. E. E. Cardinalis Lebrúm Moratinos, Archiepiscopus Caracensis, iam ab hac apostolica Sede petierit, ut Imago Beatae Mariae Virginis «Nuestra Señora de la Soledad», a populo cognominata, quae in templo S. Francisci Assisiensis in Urbe Caracis summa religione colitur, pretioso diademate redimire posset, Nos merito rati posse tale beneficium pietatem erga Deum eiusque Parentem augeri in fidelium pectoribus, in eius Praesulis sententiam benigne discessimus. Qua re, ea quae Congregatio pro Cultu Divino hac de re gessit, factis olim a Nobis facultatibus, confirmantes, aequo animo concedimus ut idem Venerabilis Frater Noster, vel Vir ab eo delegatus, possit nomine et auctoritate Nostra Imaginem de qua locuti sumus, scilicet B.M.V. «de la Soledad» coronare, stata nempe caerimonia, eaque sollemnissima, inter Sacrum, quo die ipse velit cum populi commodo. Quod sane sive dilectissimo Caracensi Antistiti sive sacro eius gregi felix, faustum fortunatumque sit. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Novembris, anno MDCCCCLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana