Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM HORA

VENERABILIBUS SERVIS DEI GEORGIO HAYDOCK ET SOCIIS MARTYRIBUS
 BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum «hora» Domini venit ut supremum perficeret sacrificium pro hominum salute, is est a Pilato interrogatus: «Tu es Rex ...?». Et Christus respondit: «Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati» (Io 18, 33. 37).

Georgius Haydock eiusque Socii Martyres haud dubie dici possunt testes fuisse veritatis et regiae Christi maiestatis, cuius regnum non est de hoc mundo (cf. Io. 18, 36).

Hi martyres sacrificio suo professi sunt omnem humanam potestatem a Deo venire, de eius Regno debere nos praecipuam et continuam agere curam, et oboedientiam eius legibus pluris esse quam quodlibet aliud officium ac fidelitatem.

Significans est et animum movens haec principia usque ad martyrium culta esse a personis omnis aetatis et vitae generis. In his namque octoginta quinque martyribus, oriundis ab Anglia, a Cambria, a Scotia, ab Hibernia, sacerdotes inveniuntur et laici, docti et artifices atque operarii. Eorum maximus natus octoginta duorum annorum erat, minimus vero solummodo viginti duorum.

Sacerdotes qui in his inveniuntur martyribus nonnisi alere cupiebant fideles Pane vitae et Evangelii ex quo christiana pietas usque sustentatur: sciebant se hoc facientes in vitae discrimen venire; viginti duo laici, qui huius coetus participes sunt, sciebant se sacerdotibus cooperantes et assidentes eosque tuentes ac abscondentes, se mortis periculo offerre. Laici et sacerdotes coniuncti laborabant, coniuncti periculum capitis adibant etiam propter fidelitatem suam erga auctoritatem Successoris Petri, qui Pastor est totius Domini gregis.

Hic est index nominum octoginta quinque martyrum, divisus pro ortus locis, indicatis cuiusque aetate verisimili, vitae genere, martyrii loco et anno.

Eboracensis territorii

Marmaduke Bowes, matrimonio coniunctus, filios habens, Eboraci, anno MDLXXXV; Franciscus Ingleby, sacerdos dioecesanus, triginta sex annorum, Eboraci, anno MDLXXXVI; Ioannes Fingley, sacerdos dioecesanus, triginta trium annorum, Eboraci, anno MDLXXXVI; Robertus Bickerdike, tiro, Eboraci, anno MDLXXXVI; Alexander Crow, sacerdos dioecesanus, triginta sex annorum, Eboraci, anno MDLXXXVI; Edmundus Sykes, sacerdos dioecesanus, triginta septem annorum, Eboraci, anno MDLXXXVII; Richardus Simpson, sacerdos dioecesanus, triginta quattuor annorum, Derventione, anno MDLXXXVII; Villelmus Spenser, sacerdos dioecesanus, triginta quattuor annorum, Eboraci, anno MDLXXXIX; Robertus Hardesty, famulus, Eboraci, anno MDLXXXIX;

Nicolaus Horner, vestificus, Smithfield, anno MDLXXXX; Richardus Hill, sacerdos dioecesanus, viginti quinque annorum, Dunelmi, anno MDLXXXX; Ioannes Hogg, sacerdos dioecesanus, viginti quinque annorum, Dunelmi, anno MDLXXXX; Richardus Holiday, sacerdos dioecesanus, viginti quinque annorum, Dunelmi, anno MDLXXXX; Robertus Thorpe, sacerdos dioecesanus, unius et triginta annorum, Eboraci, anno MDXCI; Thomas Watkinson, viduus, Eboraci, anno MDXCI; Iosephus Lambton, sacerdos dioecesanus, viginti quattuor annorum, Novi Castri, anno MDXCII; Villelmus Knight, laicus, viginti trium annorum, Eboraci, anno MDXCVI; Villelmus Gibson, laicus, Eboraci, anno MDXCVI; Ioannes Bretton, matrimonio coniunctus, undeseptuaginta annorum, Eboraci, anno MDIIC; Petrus Snow, sacerdos dioecesanus, ordinatus anno MDXCI, Eboraci, anno MDIIC; Radulfus Grimston, matrimonio coniunctus, Eboraci, anno MDIIC; Christophorus Wharton, sacerdos dioecesanus, sexaginta annorum, Eboraci, anno MDC; Eduardus Thwing, sacerdos dioecesanus, triginta quinque annorum, Lancastriae, anno MDC; Thomas Palaser, sacerdos dioecesanus, triginta annorum, Dunelmi, anno MDC; Ioannes Talbot, matrimonio coniunctus, Dunelmi, anno MDC; Robertus Middleton, sacerdos Societatis Iesu, triginta annorum, Lancastriae, anno MDCI; Thurstan Hunt, sacerdos dioecesanus, quadraginta sex annorum, Lancastriae, anno MDCI; Matthaeus Flathers, sacerdos dioecesanus, duodequinquaginta annorum, Eboraci, anno MDCVIII; Thomas Atkinson, sacerdos dioecesanus, unius et septuaginta annorum, Eboraci, anno MDCXVI; Nicolaus Postgate, sacerdos dioecesanus, octoginta duorum annorum, Eboraci, anno MDCLXXIX.

Lancastriensis territorii

Georgius Haydock, sacerdos dioecesanus, duodetriginta annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXIV; Villelmus Thomson, sacerdos dioecesanus, viginti sex annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXVI; Ioannes Sandys, sacerdos dioecesanus, triginta quattuor annorum, Glevi, anno MDLXXXVI; Georgius Beesley, sacerdos dioecesanus, undetriginta annorum, Fleet Street, Londinii, anno MDXCI; Eduardus Osbaldeston, sacerdos dioecesanus, triginta quattuor annorum, Eboraci, anno MDXVIV; Robertus Nutter, sacerdos Ordinis Praedicatorum, quadraginta trium annorum, Lancastriae, anno MDC; Ioannes Tholes, sacerdos dioecesanus, duodequinquaginta annorum, Laneastriae, anno MDCXVI; Rogerus Wrenno, textor, quadraginta annorum, Laneastriae, anno MDCXVI; Eduardus Bamber, sacerdos dioecesanus, quadraginta sex annorum, Lancastriae, anno MDCXXXXVI; Ioannes Woodcock, sacerdos Franciscanus, quadraginta trium annorum, Lancastriae, anno MDCXXXXVI; Thomas Whitaker, sacerdos dioecesanus, triginta quinque annorum, Lancastriae, anno MDCXXXXVI.

Dunelmi

Hugo Taylor, sacerdos dioecesanus, viginti sex annorum, Eboraci, anno MDLXXXV; Eduardus Burden, sacerdos dioecesanus, duodequinquaginta annorum, Eboraci, anno MDLXXXVIII; Ioannes Norton, matrimonio coniunctus, Dunelmi, anno MDC; Villelmus Southerne, sacerdos dioecesanus, undequadraginta annorum, Novi Castri, anno MDCXVIII.

Glevensis territorii

Richardus Sergeant, sacerdos dioecesanus, duodetriginta annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXVI; Henricus Webley, laicus, Mile End Green, Londinii, anno MDLXXXVIII; Villelmus Lampley, digitabularius, Glevi, anno MDLXXXVIII.

Londinii

Villelmus Carter, typographus, triginta quinque annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXIV; Ioannes Lowe, sacerdos dioecesanus, triginta trium annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXVI; Alexander Blake, stabularius, Grays Inn Lane, Londinii, anno MDXC.

Verovicensis territorii

Robertus Dibdale, sacerdos dioecesanus, duodetriginta annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXVI; Robertus Grissold, laicus, Verovici, anno MDCIV.

Buchingamiensis territorii

Thomas Belson, scholasticus, viginti quinque annorum, Oxoniae, anno MDLXXXIX; Robertus Drury, sacerdos dioecesanus, undequadraginta annorum, Verovici, anno MDCVII.

Derventionensis territorii

Nicolaus Garlick, sacerdos dioecesanus, triginta trium annorum, Derventione, anno MDLXXXVIII; Robertus Ludlam, sacerdos dioecesanus, triginta septem annorum, Derventione, anno MDLXXXVIII.

Dorsetiae

Ioannes Adams, sacerdos dioecesanus, quadraginta trium annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXVI; Villelmus Pike, faber lignarius, Dorcestriae, anno MDXCI.

Herefordensis territorii

Nicolaus Wheeler, sacerdos dioecesanus, triginta sex annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXVI; Rogerus Cadwallador, sacerdos dioecesanus, quadraginta quattuor annorum, Leominstriae, anno MDCX.

Cantii

Edmundus Duke, sacerdos dioecesanus, viginti septem annorum, Dunelmi, anno MDXC; Rogerus Filcock, sacerdos Societatis Iesu, undetriginta annorum, Tyburn, Londinii, anno MDCI.

Lindensis territorii

Richardus Yaxley, sacerdos dioecesanus, undetriginta annorum, Oxoniae, anno MDLXXXIX; Thomas Pormort, sacerdos dioecesanus, triginta duorum annorum, St Paul's Churchyard, Londinii, anno MDXCII.

Oxoniensis territorii

Stephanus Rowsham, sacerdos dioecesanus, duorum et triginta annorum, Glevi, anno MDLXXXVII; Georgius Nichols, sacerdos dioecesanus, undequadraginta annorum, Oxoniae, anno MDXXXIX.

Staffordiensis territorii

Robertus Sutton, sacerdos dioecesanus, ordinatus anno MDLXXVIII, Staffordiae, anno MDLXXXVIII; Ioannes Sugar, sacerdos dioecesanus, quadraginta sex annorum, Verovici, anno MDCIV.

Sussexiae

Thomas Pilcher, sacerdos dioecesanus, triginta annorum, Durnovariae, anno MDLXXXVII; Thomas Bullaker, sacerdos Franciscanus, undequadraginta annorum, Tyburn, Londinii, anno MDCXXXXII.

Cornubiae

Ioannes Hambley, sacerdos dioecesanus, viginti septem annorum, Sorbioduni, anno MDLXXXVII.

Cumbriae

Christophorus Robinson, sacerdos dioecesanus, triginta annorum, Luguvalli, anno MDLXXXVII.

Middelsexiae

Antonius Page, sacerdos dioecesanus, ordinatus anno MDXCI, Eboraci, anno MDXCIII.

Norfolkiae

Thomas Hunt, sacerdos dioecesanus, viginti sex annorum, Lindi, anno MDC.

Northantoniensis territorii

Henricus Heath, sacerdos Franciscanus, quadraginta quattuor annorum, Tyburn, Londinii, anno MDCXXXXIII.

Northumbriae

Georgius Errington, laicus, duorum et quadraginta annorum, Eboraci, anno MDXCVI.

Suffolkiae

Montford Scott, sacerdos dioecesanus, unius et quadraginta annorum, Fleet Street, Londinii, anno MDXCI.

Vestmariae

Thomas Sprott, sacerdos dioecesanus, undetriginta annorum, Lindi, anno MDC.

Vigoriensis territorii

Arturus Bell, sacerdos Franciscanus, quinquaginta duorum annorum, Tyburn, Londinii, anno MDCXXXXIII.

Scotiae

Georgius Douglas, sacerdos dioecesanus, Eboraci, anno MDLXXXVII.

Cambriae

Richardus Flower, laicus, viginti duorum annorum, Tyburn, Londinii, anno MDLXXXVIII; Humfridus Pritchard, famulus, Oxoniae, anno MDLXXXIX; Villelmus Davies, sacerdos dioecesanus, triginta quinque annorum, Beaumaris, anno MDXCIII.

Hiberniae

Carolus Meehan, sacerdos Franciscanus, undequadraginta annorum, Ruthin, Denbighshire, anno MDCLXXIX.

Ab annis mox mortem secutis hi Servi Dei veri martyres a populo habiti sunt, sed eorum Canonizationis Causa nonnisi inchoari potuit post restitutionem Hierarchiae Catholicae in Britannia. Celebratus est Processes Ordinarius apud Curiam Vestmonasteriensem. Rebus peractis iure praescriptis et consuetis factis theologicis inquisitionibus exitu cum secundo a Consultoribus Theologis atque a Patribus Cardinalibus et Episcopis, die X mensis Novembris anno MCMLXXXVI coram Nobis vulgatum est Decretum, quo agnovimus memoratorum Servorum Dei mortem verum fuisse martyrium.

Statuimus deinde ut Beatificationis ritus die XXII mensis Novembris anno MCMLXXXVII celebraretur.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter sacra hanc ediximus formulam: «Nos, vota fratris nostri Basilii Hume, Archiepiscopi Vestmonasteriensis, necnon et aliorum Fratrum in Episcopatu ex Anglia, Cambria et Scotia, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Georgius Haydock et octoginta quattuor Socii, Martyres, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die quarta Maii insimul cum Martyribus Angliae et Cambriae, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum firma esse volumus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Novembris, anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana