Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOTUM EST

SANCTUS ANTONIUS A PADUA
DIOECESIS PIRACICABENSIS PATRONUS CONSISTITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Notum est quanta populus Brasiliensis pietate antiquitus colat Sanctum Antonium a Padua, sodalem Ordinis Sancti Francisci Asisinatis, presbyterum et Ecclesiae Doctorem, quamque idem se in suis necessitatibus ab eo adiutum iri confidat, cuius cotidie precum efficaciam experitur. Hinc illi multa templa dicata, ad quae catholici se conferunt crebri auxilium rogaturi. Hanc ob rem Venerabilis Frater Eduardus Koaik, Episcopus Piracicabensis, cleri et fidelium vota excipiens, electionem huius Sancti in Patronum apud Deum eiusdem dioecesis rite approbavit. Volens autem quod ipse fecit vi apostolicae potestatis roborari, Litteris die vicesimo secundo mensis Novembris anno millesimo nongentesimo octogesimo septimo datis enixe postulavit ut electio et approbatio illae iuxta «Normas de Patronis constituendis» et ad normam Instructionis «De calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis» n. 30, confirmarentur. Qua re Nos, scientes electionem et approbationem eiusmodi ad iuris praescriptum esse peractas, quod Congregatio pro Cultu Divino hac de re decrevit ratum habentes, Sanctum Antonium a Padua, presbyterum et Doctorem Ecclesiae, Patronum apud Deum Piracicabensis dioecesis libenti animo confirmamus, omnibus cum iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Contrariis quibuslibet non obstantibus. Has autem Litteras Nostras sive mine sive in posterum firmas esse volumus omnino.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die II mensis Ianuarii, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana