Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

VERTENTE HOC IPSO

TEMPLUM SANCTI IACOBI IACOBOPOLI IN FARGENSIS FINIBUS
TITULO BASILICAE MINORIS HONESTATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Vertente hoc ipso reparatae hominum salutis anno primordia sua faustaque concelebrat initia dilectissimus quidem Catholicus populus communitatis Fargensis, quandoquidem centesimus iamiam felicissime exiturus est annus ex quo tempore eadem illa ecclesia provido nimirum ex Apostolicae Sedis consilio enata est atque clarum vitae suae et operae evangelicae et christianae industriae ingressa curriculum intra ipsius civitatis Iacobopolis fines. Ibi enim primitus est dioecesis condita ibique episcopalis primum est sedes conlocata apud aedem ipsam Sancti Iacobi sacram. Cum igitur templum illud tanto historicae veritatis praestet momento cumque tam artis et architecturae praecellat venustate necnon magnitudine aedificii quam commoditate medii loci sive centri amplissimae totius dioecesis illius, sacer eius Praesul, Venerabilis Frater Iacobus Stephanus Sullivan, anniversariam hanc immortalitati commendari cupiens recordationem atque Sancti Iacobi aedis dignitatem illustrari inter universa gregis sui sacella, ab hac expetivit Apostolica Sede ut Basilicae Minoris titulo augeatur decoreque magno eadem sacrata aedificatio. Una vero Nos cum eodem Episcopo consentientes providentesque hunc in posteros annos honoratum locum certius praecipuam fore veluti sedem quandam spiritalis renovationis necnon actionis pastoralis decernimus, ex Congregatione pro Cultu Divino sententia Nostraeque potestatis plenitudine et harum Litterarum virtute, ut quod commemoravimus superius templum Sancti Iacobi Iacobopoli in Fargensis communitatis finibus rite ad gradum evehatur liturgicumque Basilicae Minoris honorem, adiectis eadem opera iuribus cunctis ac privilegiis, quae eiusdem nominis statusque aedificiis in Ecclesia congruunt. Quod vero superest ea volumus adservari singula quae ad decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum, adserventur oportet, quibuslibet rebus neutiquam obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVI mensis Octobris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana