Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

OMNIS QUI

VENERABILI DEI SERVA CATHARINA MARIA DREXEL
IN BEATORUM CATALOGUM REFERTUR

 

«Omnis qui est ex veritate audit vocem meam» (Io 18, 37). Verba haec Venerabili Dei Servae omnino conveniunt Catharinae Mariae Drexel, quae fidei lumine collustrata, omni ope veritates a Christo revelatas vivere contendit ipsarumque aequalibus suis strenuum reddere testimonium. Cuiusvis generis deinceps hominem et mulierem vel originis penitus ipsa intellexit Dei filios esse fruique idcirco eadem dignitate et aequabiliter coram societate pollere. Ut plane constat, Catharinae Drexel aetate Indi Americae et Nigri graves iniurias patiebantur, quae generis praeiudicio oriebantur. Hunc quem inspiciebat abusum depugnare strenue statuit atque omnem curam adhibere eundem ut tolleret. Evangelizationis suo in opere et humano progressu eadem peculiariter in scholis catholicis condendis constitit.

Discipula haec Christi fidelis Philadelphiae nata est in Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis die XXVI mensis Novembris anno MDCCCLVIII Francisco Antonio Drexel, argentario celebrato eodemque philanthropo, atque Ioanna Langstroth. Illud docuerunt filiam parentes, divitias mutuo esse tantummodo datas et esse idcirco cum aliis participandas. Illius nationis cum iter in occidentalem regionem familia eiusdem faceret, Venerabilis Dei Serva Americanorum indigenarum denotavit miseram condicionem et calamitosam. Quod ipsa experta est, studium excitavit aliquid faciendi ut eorum condiciones allevarentur. Hac ex re sumpto initio, per totum vitae cursum statuit ipsa, suis nummariis adiumentis adhibitis, complures missiones missionariosque illius nationis sustinere. Prima igitur condita est ab ea schola S. Catharinae Sanctae Fidei in America Septentrionali (anno MDCCCLXXXVII), quae indis est destinata.

Cum conveniret quondam Leonem PP. XIII et ab eodem peteret missionarios, qui nonnullas missiones inter indos sustinerent ab ipsa nummis sustentatos, suasit Pontifex Catharinae Mariae admiratione quadam affectae, ut fieret ipsa missionaria. Spiritali moderatore adito, Episcopo scilicet Iacobo O'Connor, se penitus Deo dicare constituit indis deserviendo et nigris Americae Septentrionalis itemque magnas opes adhibendo quas hereditate accepit. Die XII Februarii a. MDCCCXCI prima religiose vota nuncupavit atque eadem opera a SS. Sacramento condidit Sorores, quarum esset evangelicum praeconium diffundere atque eucharisticam pietatem inter indos Americaeque nigros.

Precationi usque intenta, ex Eucharistia veluti fonte quodam amorem hausit in pauperes oppressosque ac studium pariter in stirpis discriminis depellendos effectus. Magni ponderis discipline esse erudiendos nigros acriter animadvertit. Quapropter scholae condendae magistrique bene formandi principem obtinuerunt locum ei eiusdemque Instituto. Vivens namque LX circiter scholas condidit et missiones, quas quidem magistris instruxit et opibus. Sed fastigium fere quoddam ipsa attigit cum anno MCMXXV Xavier University institueret in civitate quae Louisiana vocatur, quod unum erat institutum altioris disciplinae illa in natione praecipue quidem nigris destinatum. Inter Catharinae ministeria eiusdemque sororum, religionis doctrina tradenda annumerabatur, familiae visitandae, valetudinaria, carceres.

At mirum quantum Dei Serva commiscere valebat amplae actioni et vehementi precationem, ubique Dei providentiam contuens.

Postremos suae vitae XVIII annos ob gravem morbum fere immota transegit; ex quo tempore contemplationi et adorationi totam se dedidit, expeditius excelsum perfectionis gradum est consecuta Christum cum imitaretur. Hac de vita die III mensis Martii anno MCMLV decessit.

Sanctitatis fama, quam viva assecuta est, post mortem increbruit. Hanc ob causam Archiepiscopus Philadelphiensis canonizationis causam incohavit. Ex iure Processu acto Ordinario Informativo (annis MCMLXVI-MCMLXVII) et Apostolico (annis MCMLXXX-MCMLXXXI) necnon theologicis inquisitionibus perfectas, Nobis coram Decretum latum est super virtutibus (die XXVI mensis Ianuarii anno MCMLXXXVII). In eadem pariter Curia Processus canonicus constitutus est (anno MCMLXXXVII) de mira quodam sanatione, quae ipsa deprecante Venerabili Dei Serva evenisse dicebatur. Eventus rite inquisitionibus medicis theologicisque postquam est excussus idemque comprobatus, Nobis adstantibus Decretum prodiit super miro, die I mensis Septembris anno MCMLXXXVIII. Itaque diem statuimus beatificationis, XX scilicet mensis Novembris eodem decurrente anno, in Basilica Petriana peragendae.

Hanc igitur hoc die inter sacra diximus formulam: «Nos, vota fratrum nostrorum Pauli Tzadua, Archiepiscopi Neanthopolitani, Ioannis Hermanni Groër, Archiepiscopi Viennensis atque Antonii Bevilacqua, Archiepiscopi Philadelphiensis Latinorum, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Liberatus Weiss, Samuel Marzorati, Michael Pius a Zerbo et Catharina Drexel Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Liberati Weiss, Samuelis Marzorati et Michaëlis Pii a Zerbo die tertia martii; Catharinae Drexel die tertia martii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX mensis Novembris, anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana