IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
HAUD OMNINO
TEMPLUM, BEATAE MARIAE VIRGINI «NUESTRA SEÑORA LA VIRGEN
DEL PRADO » DENOMINATAE DICATUM IDEMQUE IN OPPIDO
SITUM «TALAVERA DE LA REINA», ARCHIDIOECESIS TOLETANAE,
AD DIGNITATEM ATTOLLITUR BASILICARUM MINORUM
Ad perpetuam rei memoriam. – Haud omnino celamur illud Hispanicas gentes amore sane filiali diligere consuesse Virginem Mariam. Quod quidem facere non possumus quin id laudemus, simul suadentes ut ipsae in suscepto proposito permaneant serventque maiorum institute. Rationes has peculiarem in modum pertinere ad oppidi «Talavera de la Reina» cives arbitramur, qui profecto antiquis iam temporibus fidenter ad Virginem Mariam decurrerunt. Ipsi enim sacrum excitarunt aedificium caelesti Matri dicatum idemque politissimis artificiis ornarunt. Prompta ergo voluntate concedendum esse censuimus Venerabilis Fratris Nostri Marcelli S. R. E. Cardinalis González Martín, Archiepiscopi Toletani, precibus, qui suo nempe nomine suorumque fidelium efflagitaverat ut sacra aedes, Christi Matri «Nuestra Señora la Virgen del Prado» vocatae sacra, exstans in oppido quod incolae «Talavera de la Reina» vocant et appellant, in Basilicarum Minorum numerum referretur. Itaque id comprobantes consilium, quod Congregatio pro Cultu Divino, factis quondam a Nobis facultatibus, hac de re suscepit, Apostolica Nostra usi auctoritate, templum illud quod supra memoravimus, ad dignitatem evehimus et statum Basilicae Minoris, iuribus similiter concessis ac privilegiis quae ad id genus pertinent aedificia, dummodo ea serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» praescribit, quod die VI mensis Iunii est editum, anno MCMLXVIII. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus. Si quidem denique templum istud figulino opere splendet magnifico, vehementer optamus in posterum tempus fidelium virtutibus fulgentius enitere ut valeat atque erga Virginem Mariam fervidiore usque pietate.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIV mensis Februarii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana