Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ROMANORUM PONTIFICUM

ECCLESIA PAROECIALIS BEATAE MARIAE VIRGINI SUB TITULO
«PURÍSIMA CONCEPTIÓN DE MARÍA - VIRGEN CHIQUITA» DICATA,
QUAE IN ARCHIEPISCOPALI URBE MONTERREYENSI IN MEXICO EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum haerentes vestigiis, singularibus quidem titulis ac privilegiis honestare solemus praeclara templa, quae in orbe catholico ceteris excellunt. Haec inter optimo iure recensenda esse videtur sacra aedes paroecialis Beatae Mariae Virgini sub titulo «Purísima Concepción de María - Virgen Chiquita» dicata, quae, fidelium concursu nota atque arte et pulchritudine mira, in archiepiscopali urbe Monterreyensi exstat; ubi quoque cives loci impensa colunt pietate antiquam imaginem Deiparae Virginis titulo, quem diximus, invocatae, cuius patrocinio anno MDCCXVI eadem urbs servata fuit a gravissima inundations. Qua re, cum Venerabilis Frater Adolf us Suárez Rivera, Archiepiscopus Metropolita Monterreyensis, litteris die VIII mensis Septembris superiore anno datis, etiam cleri populique nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos illius Pastoris precibus libenter obsecundandum esse putamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Nobis proposita, quam habemus ratam, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sacram aedem paroecialem, de qua mentionem fecimus, titulo at dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, sunt servanda. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Martii, anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana