Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SANCTI PROFECTO

TEMPLUM S. IACOBI IN URBE QUAM STRAUBINGAM APPELLANT,
IN RATISBONENSIS DIOECESIS FINIBUS,
AD GRADUM DIGNITATEMQUE BASILICARUM MINORUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sancti profecto, qui hic in terris secundum evangelica praecepta egerunt vitam quique idcirco beati sempiterno fruuntur aevo in caelo, usque ab Ecclesia coluntur habenturque apud Deum advocati. Ex iis procul dubio S. Iacobus praecipuum obtinet locum, quem praeterea scimus ab antiquis iam temporibus pientissime coli a Straubingensi communitate. Monumenta enim et mediaevalia documenta hanc testantur religionem. Sacrum ipsum aedificium, quod tum signis, tum operibus pictis, tum fenestris vitreis eminet atque elucet, ostendit re vera quid huius loci fideles senserint hoc de Sancto. Has propter causas precibus Venerabilis Fratris Manfredi Muller, Episcopi Ratisbonensis, concedendum esse duximus, qui fidenti quidem animo expostulaverat ut paroeciale templum Straubingae situm, in finibus suae dioecesis, et id S. Iacobo dicatum, inter Basilicas Minores adnumeraretur. Quocirca ea omnino comprobantes quae Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis quondam a Nobis facultatibus, decrevit, Apostolica Nostra usi potestate, sacram aedem S. Iacobi de qua mentio supra est facta, in numerum referimus Basilicarum Minorum, additis insuper iuribus et privilegiis congruentibus, modo ea serventur quae Decretum «De Titulo Basilicae Minoris» requirit, die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII proditum. Contrariis nihil obsistentibus. Haud denique sumus nescii Bavaricam gentem pietate praestare et religione. Quapropter magna Nos tenet spes fideles cuncti, sive clerici, sive laici, qui filiali quidem animo huius templi poposcerunt provectionem, impensius usque posthac fore ut in catholicam rem conferant operam.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IX mensis Martii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Eccleaiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana