IOANNES PAULUS EPISCOPUS
LITTERAE DECRETALES
SCIMUS AUTEM
BEATA CLELIA BARBIERI, QUAE RELIGIOSAM CONDIDIT FAMILIAM SORORUM
MINIMARUM B. V. M. PERDOLENTIS, SANCTA ESSE DECERNITUR ET DEFINITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt» (Rom 8, 28).
Ab hoc ipso, quod primum nunc Nobis occurrit, iudicio exordiendum videtur, ut de Beata Clelia Barbieri, quae in numero Sanctorum iam est habenda, hic summatim loquamur. In tractu archidioecesis Bononiensis vulgo «Budrie » appellato, qui lege Civitatis ad municipium pertinet S. Ioannis in Persiceto Bononiensi, anno MDCCCXLVII e certis coniugibus Iosepho Barbieri et Hyacintha Nannetti die XIII mensis Februarii nata est Clelia, quae iam prima aetate tanto in Deum amore a matre est instituta, ut desiderio ad perfecta perveniendi puellula flagraverit. Anno MDCCCLV, saeviente cholerae pestilentia, patre orbata est puella octo annos nata, qua ipsa de causa patruus medicus pro sua benevolentia effecit, ut in laxiorem domum Clelia migraret prope paroeciale templum, una cum matre et sororcula Ernestilla. Mox artis suendi necnon nendae texendaeque cannabis, quod ruris opus Persicetani erat, perita facta est quidem, sed in vitae sanctitate progresses usque maiores interea faciebat. Quamvis mos tunc esset, ne quis nisi ad pubertatem primum Eucharistiam sumeret, Cleliae tamen anno MDCCCLVIII, aetatis suae undecimo, cum christianam doctrinam plane didicisset una cum necessariis rebus spiritalibus, facultas iure merito facta est, ut Sanctissimum Sacramentum die XVII mensis Iunii pie reciperet. Qui sane dies, tamquam primum mysticarum rerum experimentum, maximum deinde in vita eius momentum habuit; citiusque, inspirantibus Christo Domino Crucifixo eiusque Matre Perdolente, duplicem etiam fore perspexit vitae suae rationem, seu contemplativam et activam. Qua erat in Deum pietate res divinas meditabatur maximoque cum fervore Eucharistiam in templo adorabat; domi autem cum puellis, quae necessario utique operi intendebant, sororis maioris natu partes implebat et festinate qua ipsa erat cum maturitate occasionem adhibebat eiusmodi laboris, ut prima cum illis necessitudinis vincula iungeret iunctaque foveret. Cui agendi rationi aliquid etiam coniugabatur, quod illis in adiunctis rerumque condicionibus proprie ad solam Cleliam re vera pertinebat, seu mos laetanter amanter precanter operandi, animo ad Deum intento, quasi sermo cum ipso institueretur. Sui corporis neglegens fereque ignara, in Dei amore, cui totam se dederat, assidua procedebat: hac enim sola afficiebatur laetitia, se ab amantissimo Deo possideri, quem unum cogitabat; pariterque festinans ad miseriores in primis et egentiores accedere consueverat, quibus ipsis debitam testaretur caritatem Christi, fideque ardens censebat sibi cum filiis Domini sui communicandum esse eorumque difficultates participandas. Quem ad modum Bononiae «Opifices doctrinae christianae» bellum in socordiam religiosam, quae viros potissimum ceperat, inferebant, ita Clelia, illius Sodalicii particeps facta, in vico «Budrie» non solum catechesim curavit renovandam, sed nonnullas etiam socias iisdem ac ipsa sensibus praeditas adduxit. Quae vero probata adiutrix Magistrae initio fait, paulo post necopinatis se praebuit facultatibus ornatam, ob quas in eius discipulos cooptari ipsi seniores cupere coeperunt. Uxoriis deinde amplis condicionibus depulsis haud paucis, puellae Cleliam comitantes ad eiusque arbitrium redeuntes cogitare coeperunt de pusillo adulescentularum grege, quae sese vitae contemplativae et apostolicae devovere vellent; quod ab Eucharistia profluens ministerium eo ipso Cibo cotidiano consummari et institutione agricolarum operariorumque loci cumulari postea debebat. Illud tamen consilium, obstantibus publicis annorum MDCCCLXVIMDCCCLXVII vicissitudinibus, quae ipsae Italiam in unum redactam subsecutae sunt, in mente agitatum ad effectum adduci non potuit, nisi anno MDCCCLXVIII, primo ipso die mensis Maii, quo una cum puellis sibi coniunctis Clelia in aedem quae «Magistri domus» vocabatur se recepit, quem in locum antea opifices doctrinae christianae se congregare consueverant. Illic Clelia Barbieri principium posuit modestae humilisque familiae religiosae, quam deinde domum «Sororum B. V. Mariae Perdolentis» antistites vocare non dubitaverunt, tum ob Cleliae pietatem in Minimum eremitam Sanctum Franciscum de Paula, qui orientis coenobii patronus iam habebatur providusque tutor, tum quod incolae illius loci maximo cultu B. M. V. Perdolentem prosequebantur illumque B. M. V. titulum ceteris potiorem Clelia habebat. Eoque in recessu, ubi inter omnes Clelia eminebat, sodales Deum cupidissime appetentes vitali fruebantur fide ac desiderium quoque missionale omnino fecundum ingeniique plenum alebant, nullis adiuvantibus structuris aut apparatibus. Primusque interea fermentatus est manipulus sodalium, quem cito tum pauperes aegrique, tum pueri pariter ac puellae catechesi communibusque litteris instituendi circumsteterunt. Clelia autem, cum et ductrix et fidei magistra gradatim populo apparuisset, propterea, quamvis vix duos et viginti annos nata, «mater» appellari coepta est. At, bienni spatio vix a condita sodalitate exacto, subdola tabes, qua laborabat, vertente anno MDCCCLXX erupit crudelis dieque mensis Iulii XIII, cum laetanter Clelia obviam virginum Sponso processisset, ad eum pervenit relicto orbe terrarum.
Post mortem percrebrescente eius fama sanctitatis ac Processibus Ordinariis super eadem instructis ad Causae beatificationis introductionem, Decreto die XV mensis Martii foras anno MCMXXXIX dato, deventum est. Constructus est delude Processus Apostolicus super virtutibus in specie, quo rite cognito, Decretum die XXII mensis Februarii anno MCMLV editum est, confirmans Cleliam Barbieri heroum in modum christianas excoluisse virtutes. Cumque postea de duobus miraculis ad eam pertinentibus Processus Apostolicus felicem exitum habuisset, Paulus VI Decessor Noster bo. me., anno MCMLXVIII eidem famulae Dei Beatorum honores publice decrevit die XXVII mensis Octobris. Eaque vel amplius post beatificationem coli coepta est.
Denique in Curia Archiepiscopali Bononiensi anno MCMLXXXV de quadam mira curatione inquisitio facta est, cuius Acta a Peritis ac Theologis iure statutis recognita sunt. Die vero XI mensis Februarii anno MCMLXXXIX Decreto sancitum est rem divinitus patratam esse, intercedente Beata Clelia Barbieri.
In idem consentientibus et Patribus Cardinalibus et Episcopis eo ipso anno in Consistorium die XIII mensis Martii congregatis, Ipsi praestatuimus ut Canonizationis ritus paulo post, seu die IX mensis Aprilis, celebraretur. Hodie igitur hir in Basilica Petriana hanc formulam inter Sacra elocuti sumus: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatam Cleliarn Barbieri Sanctam esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eam in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
Sueta etiam oratione habita de vita ac virtutibus Sanctae, quam modo publice diximus, eam venerati sumus summaque Ipsi cum religiose primi invocavimus, hoc imprimis postulantes, ut a Deo, supernorum omnium donorum Largitore, populo christiano vim impetraret virtutes constanter imitandi, quas ipsa coluit, quandoquidem vehementius in dies illecebrae eum impellunt huius nostrae aetatis, ut de recta deflectat via.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die nono mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo nono, Pontificatus Nostri undecimo.
EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Eugenius Sevi, Protonot. Apost.
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana