Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

RELIGIOSI OMNES

VENERABILI SERVAE DEI MARIAE A IESU BONO PASTORE
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Religiosi omnes fidei integritate, caritate erga Deum et proximum, amore crucis necnon spe futurae gloriae, Christi bonum nuntium in toto mundo diffundant, ut testimonium eorum ab omnibus conspiciatur et Pater noster qui in caelis est, glorificetur (cf. Mt 5, 16)» (CONC. OECUM. VAT. II, Decretum de accommodata renovatione vitae religiosae Perfectae caritatis, 25).

Haec omnia egregia perfecit etiam Venerabilis Serva Dei Maria a Iesu Bono Pastore, in saeculo Francisca Siedliska, quae Sacram Familiam Nazarethanam sequens didirit voluntatem Dei fideliter, amanter et constanter facere et in mundo lucem Evangelii et caritatis ignem diffundere.

Orta est in Castello loci Roszkova Wola apud Varsaviam, die 12 mensis Novembris anno 1842, ex opulentis et nobilibus parentibus Adolfo Siedliski et Caecilia Morawska, qui ut diligenti humanitatis et religionis formatione instrueretur consuluerunt.

A pueritia vehementer Domino se consecrare exoptavit, sed, patre nolente, opportunius fuit ei tempus exspectandum. Interea res adversae et dolores ei non defuerunt per valetudinis incommodae causam obque Polonicae rei publicae condiciones, quae eam adduxerunt ad migrandum de patria. Anno 1873, cum posset tandem priscum obtinere propositum, magistro spiritus monente vota privata nuncupavit paupertatis, oboedientiae et castitatis, statuitque novam condere religiosam familiam femininam, quae biennio post Romae nata est et postea nomen cepit Sorores Sacrae Familiae Nazarethanae. Institutum, cuius Antistita Generalis fuit usque ad mortem, ea prudenter et sapienter moderante celeriter crevit seseque in multas nationes extendit, de exsulibus Polonis, qui e patria migraverant, curam adhibiturum. Sollicitudo de Congregationis regimine eam non sevocavit a prospiciendo magna cum diligentia vitae suae spiritali. Cum Deum insatiabiliter esuriret, sine intermissione progressa est in Christi cognitione et imitatione, assidua in deprecatione, ardens in pietate erga Eucharistiam, Spiritum Sanctum et Virginem Mariam, sui neglegens et terrestrium bonorum, in asperitatibus fortis, humilis in omnes, audax in gloria Dei et animarum salute provehenda. Spiritu fidei mota Ecclesiam amavit eique alacriter servivit et maximum ostendit in Summum Pontificem amorem. Domorum institutionis immani labore confecta, duris peregrinationibus ac gravibus adversis casibus, pie Romae est vita defuncta die 21 mensis Novembris anno 1902, Filiis suis tamquam spiritali testamento relicta triplici invocatione, quae fuit: «Caritas, caritas, caritas».

Manente eius lama sanctitatis, anno 1922 inita est canonizationis Causa. Processibus Ordinariis et Apostolicis actis, faventi cum exitu virtutes inspectae sunt Venerabilis Servae Dei et coram Nobis, die 29 mensis Aprilis anno 1980 decretum editum est ad eas pertinens; quod consuetae explorationes secutae sunt medicorum et theologorum de coniecta mira sanatione; quorum post dictas secundas sententias, coram Nobis praesentibus proditum est decretum super miro Kalendis Septembribus anno 1988.

Dein statuimus ut Beatificationis ritus die 23 mensis Aprilis insequentis anni celebraretur.

Hodie igitur, in foro ante Vaticanam Sancti Petri Basilicam sito, inter Missarum sollemnia hanc formulam ediximus: «Nos, vota Fratrum nostrorum Eliae Yanes Alvarez, Archiepiscopi Caesaraugustani, Hugonis Poletti, Vicarii Nostri in Urbe, Simonis Scatizzi, Episcopi Pistoriensis atque Aloisii Alberti Vachon, Archiepiscopi Quebecensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Martinus a Sancto Nicolao, Melchior a Sancto Augustino, Maria a Iesu Bono Pastore, Maria Margarita Caiani, et Maria Catharina a Sancto Augustino, Beatorum nomine in posterum apellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Martini a Sancto Nicolao et Melchioris a Sancto Augustino, die undecima Decembris; Mariae a Iesu Bono Pastore, die vicesima prima Novembris; Mariae Margaritae Caiani, die octava Augusti; Mariae Catharinae a Sancto Augustino, die octava Maii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patric et Filii et Spiritus Sancti».

Quae autem his Litteris decrevimus, ea et nunc et in posterum firma et rata esse volumus, contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Aprilis anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana