Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NOVISSIMAM SUIS

DEI FAMULAE VICTORIAE RASOAMANARIVO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Novissimam suis cum discipulis concelebrans Cenam dixit ipsis Iesus: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus» (Io 14, 23), quos vehementer dein obsecravit in se ut ii manerent suoque amore, unde copiosos adferre possent fructus (cf. Io 15, 1-11).

Domini nostri voces hae bene quidem summatimque vitam complectuntur Christianae cuiusdam mulieris egregio exemplo, filiae videlicet Insulae Rubrae Madagascariae, nempe Victoriae Rasoamanarivo. Divino permota illa instinctu sese Christi amori patefecit nullisque additis condicionibus respondit ac verbo illius fidelis usque perstitit. Hinc ideo contigit ut in ea Deus commorans praesentiam suam inter eundem populum redderet vere sensibilem; sic accidit quoque ut vivens Christus in ea operaretur intra hominum animos fructusque generaret qui ad hos etiam dies nostros permanent, quibus filii filiaeque illius ecclesialis communitatis Madagascariensis in primis ad hanc Venerabilem Dei Servam oculos convertunt veluti suam ad matrem et sororem, tamquam ad exemplar simul et adminiculum in Christiana sua vocations constanter fortiterque exsequenda.

Tananarivi anno MDCCCXLVIII orta soboles domus inter nationis totius potentissimas, singularem deinceps pietatis morumque institutionem a matre maxime accepit. Cum vero missionarii sodales Societatis Iesu in insulam advenissent, quos sunt Sorores Congregationis Sancti Iosephi Cluniacensis secutae, nomen Victoriae inter primas est in scholae missionis illius album inscriptum. Religionis autem catholicae doctrina necnon Patrum vitae exemplum ac Sororum adeo penitus puellam adfecerunt ut accessum sibi ad Ecclesiam ipsam expetiverit dieque Omnium Sanctorum festivo anno MDCCCLXIII baptismum receperit ac Victoriae nomine vocata.

Saeviente postmodum plus minus manifesta ipsius missionis catholicae vexatione, etiam contendebant Victoriae consanguinei sedulo ut fidem abiceret, quae nihil tamen cessit nec pollicitationibus nec minationibus neque corporis cruciatibus sibi illatis.

Hac in rerum condicione censebant missionales catholici imprudentiae esse voluntati illi obsequi qua se totam Deo cuperet devovere in vitae religiosae instituto; cui suaserunt proinde ut suum explicaret apostolatum potius intra propriae domus fines regiaeque aulae, quae cotidie ei erat frequentanda. In matrimonium tandem adulescenti Radriaka, magno apud exercitum centurioni primique ministri filio, data est; qua instanter flagitante, nuptiae coram catholico sacerdote celebratae sunt die XIII mensis Maii anno MDCCCLXIV. Quod tamen coniugium Venerabili Dei Servae transiturum brevi erat in verum supplicium, quoniam sic vir dissolutus erat ut pater eius ac Regina saepenumero Victoriae suaderent ut divortium faceret; ea nihilo minus oneribus connubii susceptis per matrimonii sacramentum fidelis, talibus parere monitionibus noluit sicque herois resistens in modum initum coniugii iter toleranti animo ad viri obitum produxit anno MDCCCLXXXVII.

Ob vitae suae Christianae exempla praeclara cito sibi Victoria tum regiae tum gentis universae aestimationem conciliavit venerationemque. Haec existimatio et inter cives auctoritas, qua fruebatur, effecerunt ut Victoria ipsa firmum postmodum evaderet sustentaculum catholicae in Madagascaria Ecclesiae, tempore quo missionales ea de terra sunt depulsi (annis MDCCCLXXXIII-MDCCCLXXXVI). Absentibus vero missionariis Victoria, cum unica quadam magnanimitate baptismi sui compleret officia gravia magnaque etiam animi sustentaretur firmitate, apud publicos magistratus Ecclesiam catholicam defendit vel propalam seque indefatigabili studio dedidit cunctis modis et rationibus subveniendo Christifidelibus, efficaciter conferens ad fidem in communitate nutriendam eo tempore pastoribus propriis destituta. Ut autem licitum fuit illis, demum, anno MDCCCLXXXVI eandem redire in terram, vigentem adhuc reppererunt Ecclesiam florentemque potissimum huius Venerabilis Servae Dei industria. Stabili fide et caritate ardenti sustinentibus, Regnum Dei suum inter populum ea corroborare valuit, cuius efficacitas eximia operum inde nimirum proficiscebatur, quod vitae sanctimoniam percolebat adsidue ac vigorem spiritalis vitae pariter alebat quae ex ea quoquoversus diffundebatur. Mulier haec erat altissimae precationis necnon arctissimae coniunctionis cum Christo Domino, qui solus fuit finis et regula navitatis eius una, sive pro pauperibus abiectisque operabatur sive in carcere inclusos ac lepra adflictos invisebat, sive denique amplas aedes suas administrabat.

Brevi, pro dolor!, aegrotatione absumpta die XXI mensis Augusti anno MDCCCXCIV decessit. Cuius fama sanctitatis, qua vivens adficiebatur, mortuam pariter est prosecuta. Propter res tamen adversas, in quibus Ecclesia Madagascariensis versabatur, canonizationis causa multo dumtaxat serius institui rite potuit. Ita quidem peracto ordinario Processu informativo inter annum MCMXXXII et MCMXXXV, decretum prodiit introductionis Causae XIX mensis Februarii anno MCMLVI. Exinde autem apostolicus Processus actus est inter annos MCMX et MCMXII, omnibusque ad canones sacros peractis rebus coram Nobis ipsis «super virtutibus» decretum est divulgatum die XIV mensis Maii anno MCMLXXXIII. Canonico vero interim instituto processu anno MCMLXI de adfirmata quadam curatione prodigiosa ob Venerabilis Dei Servae deprecationem, medicorum et theologorum actae sunt investigationes prospero cum exitu donec die IX mensis Maii anno MCMLXXXV editum est coram Nobis Decretum «super miro». Quo tempore statuere Nos iuvit ut, cum apostolicum proximum iter Nostrum ad communitatem ecclesialem ipsamque civitatem Madagascariae faceremus, ritum ipsi beatificationis expleremus, hoc videlicet die ipso, quo ante dilectissimae Ecclesiae Madagascariensis multitudinem una cum venerabilibus in Episcopatu Fratribus coniuncti necnon cum clero ac fideli populo eiusdem nationis hisce sumus elocuti verbis:

«Par notre autorité apostolique, accueillant les vceux de notre frère Victor Razafimahatratra, archevêque d'Antananarivo, de beaucoup d'autres frères dans l'épiscopat, de nombreux fidèles, et après avoir entendu l'avis de la Congrégation pour les Causes des Saints, nous concédons que dorénavant, la vénérable servante de Dieu Victoire Rasoamanarivo peut être appelée Bienheureuse, et que, le 21 août, jour de son départ pour le ciel, on pourra célébrer sa fête, dans les lieux fixés et selon les règles établies par le droit. Au nom du Père, et du Fils, et du Saint-Esprit».

Quibus enuntiatis sollemniter vocibus ipsi Nos sacra oratione praeeuntes celebrare studuimus novi huius Beati Caelitis laudes virtutesque praecipuas ac deinde precatione pia cum adstantibus reliquis commiscenda validam ipsius apud Deum deprecationem universae efflagitavimus in terris Ecclesiae. Quocirca nihil superesse videtur quam ut hoc documentum confici iubeamus. Apostolicas igitur has Litteras tam in praesens quam in posterum valere tempus volumus suamque habere vim, contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.

Datum Tananarivi, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Aprilis, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana