Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PRAECLARA

ECCLESIA COLLEGIALIS SANCTISSIMI SALVATORIS,
QUAE IN URBE «DOBRE MIASTO» INTRA VARMIENSIS DIOECESIS
FINES EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclara Varmiensis dioecesis temple probe novimus exstare ecclesiam collegialem Sanctissimi Salvatoris in «Dobre Miasto», quae structurae genere «Gothico» aedificata antiquitus ac praestantissima quidem miris artis operibus, a die XX mensis Novembris anno MCCCXLVII est sedes insignis Collegialis Capituli; cui quoque templo ab anno MCMLXXXII adiacet sedes pro alumnis Seminarii Varmiensis qui primum annum philosophiae cursus frequentant. Praeterea constat eandem ecclesiam centrum esse notum spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Edmundus Piszcz, Antistes Varmiensis, litteris die XXV mensis Martii hoc anno datis, etiam Episcoporum Auxiliarium, rectoris ecclesiae clerique populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae Nostrum signum tam dilectis filiis cupientes praebere, illius sollertis Pastoris precibus libentes censemus obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum ecclesiam collegialem, de qua mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Maii, anno MCMLXXXIX, Pontificates Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana