Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MERITO SANE

TEMPLUM SANCTIS CYRILLO ET METHODIO DICATUM
QUODQUE IN URBE «DANVILLE» EST SITUM, IN HARRISBURGENSI DIOECESI,
AD GRADUM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Merito sane etiam nostris quidem temporibus Sancti Cyrillus et Methodius perspicuum congruentemque obtinent locum non modo in universa ipsa Ecclesia verum etiam communitate in ipsa civili, cum fuerint iidem simul Evangelii indefessi praecones simul praesertim apud Slavonicas gentes cultus et humanitatis efficaces auctores. Eorum igitur opera et exempla extollere volumus et usque omnibus praebere imitanda. Quapropter iusta effecti laetitia, Venerabilis Fratris Gulielmi Keeler Archiepiscopi Baltimorensis atque Administratoris Apostolici Harrisburgensis precibus enixe admotis occurrendum esse existimavimus, qui vero multum sua interesse suorumque fidelium asseruit ut templum Sanctis Cyrillo et Methodio dicatum et id in urbe, quam inibi incolae Danville vocant, locatum, in dioecesi videlicet Harrisburgensi, in Basilicarum Minorum numerum referretur. Sacra enim aedes illa tum artificiis quibusdam praestat tum tot Slavos origine in memoriam redigit qui petunia sua aedificium istud excitandum curarunt. Itaque ea probantes quae Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re statuit, Apostolica Nostra usi potestate, templum illud de quo supra est facta mentio, ad dignitatem statumque evehimus Basilicae Minoris, additis pariter iuribus et privilegiis quae ad id genus templa pertinent, dummodo ea serventur quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» iubet, quod die VI mensis Iunii, anno MCMLXVIII, est editum. Contrariis quibuslibet rebus minime obsistentibus.

Facere demum non possumus quin praeclarorum Sanctorum Cyrilli et Methodii exempla non modo incolis ibi Slavis origine verum etiam omnibus fidelibus magnopere commendemus, qui Sancti toti Dei regno proferendo se dicarunt.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana