Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

NEMINEM QUIDEM

B. M. V. MATER ECCLESIAE GATINENSIS-HULLENSIS
DIOECESIS PRINCEPS CONFIRMATUR PATRONA CAELESTIS
EIUSDEMQUE PARITER S. IOSEPH OPIFEX ALTER PATRONUS

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Neminem quidem latet quae Beatae Mariae Virginis sit dignitas quaeque Eiusdem sollicitudo in fideles qui ad Eam decurrunt. Perspicuum pariter est S. Ioseph arctam ob suam cum Iesu Mariaque necessitudinem plurimum apud Deum posse. Merito ergo et laudabiliter Ecclesiae Gatinensis-Hullensis viri mulieresque erga utrumque fervida afficiuntur religione. Quapropter Venerabilis Prater Rogerius Ebacher, illius sedis Praesul, litteris die primo mensis Decembris superiore anno datis, quoniam petierat plurima prece ut Beata Maria Virgo, Quam incolae ibidem sub titulo Matris Ecclesiae venerantur, auctoritate Nostra patrona princeps confirmaretur itemque S. Ioseph alter patronus. Nos aequissimo animo iustis postulatis concedendum esse existimavimus, spectatis videlicet normis «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Itaque, iis probatis quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum de hac re gessit factis quondam a Nobis facultatibus, placet Beatam Virginem Mariam, Matrem Ecclesiae, dioecesis Gatinensis-Hullensis principem patronam esse et haberi, similiter S. Ioseph opificem alterum patronum, additis insuper iuribus et privilegiis quae huic dignitati nectuntur secundum rubricas. Rebus quibusvis contrariis minime obsistentibus.

Maria Virgo tandem Eiusdemque castissimus sponsus communitatem hanc fidelium munifice usque tueantur, qui tantos patronos elegerunt eorumdemque imitanda tam clara sumpserunt exempla.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Iunii, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana