Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CONSTAT IN URBE

TEMPLUM PAROECIALE SANCTI IOANNIS, QUOD EXSTAT IN URBE
EPISCOPALI DESMOINENSI, AD BASILICAE MINORIS DIGNITATEM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Constat in urbe episcopali Desmoinensi novum clarumque exstare paroeciale templum Sancti Ioannis, quod artis pulchritudine et magnificentia mirum, factum est quoque in praesens laicorum apostolatus, spiritualis vitae operumque pastoralium et caritatis praestans centrum. Qua re, cum Venerabilis Frater Gulielmus H. Bullock, Antistes Desmoinensis, litteris die I mensis Martii superiore anno datis, parochi eiusdem sacrae aedis, cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, benevolentiae Nostrum signum dilectis filiis Desmoinensibus cupientes praebere, illius Pastoris praecibus censemus libentes obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica summa Nostra usi potestate, harum Litterarum sub Piscatoris anulo datarum virtute perpetuumque in modum paroeciale templum, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Has vero Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, spud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Augusti, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana