IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MAGNA QUIDEM
TEMPLUM BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM ET ID IN
CASTRO FLORIANI MUTINENSIS INTRA IPSIUS MUTINENSEM DIOECESIM
SITUM AD DIGNITATEM BASILICAE MINORIS ATTOLLITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Magna quidem afficimur laetitia cum animum Nostrum ad innumeros fideles referamus, qui decursu annorum hic illic perpulchra excitarunt aedificia eademque pietatis tanquam certum indicem caelesti Matri dicarunt. Nec miramur igitur in oppido, quod ibidem incolae Castrum Floriani Mutinensis vocitant, exstitisse quondam praeclaram aedem Beatae Virginis Castri sub titulo. Templum hoc praeteritis temporibus variis venustisque artificiis certatim ornarunt Christifideles, ut animum suum significarent et in Deiparam studium. Prudentes scientesque idcirco et libentes quidem Venerabilis Fratris Sancti Bartholomaei Quadri, Archiepiscopi Mutinensis-Nonantulani, precibus occurrendum existimavimus, qui profecto suo nomine suorumque pariter fidelium efflagitaverat ut sacra aedes, quam supra memoravimus quaeque intra ipsius dioecesis est fines, in Basilicarum Minorum numero recenseretur. Itaque ea confirmantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, a Nobis videlicet factis quondam facultatibus, statuit et deliberavit, Apostolica Nostra usi potentate, templum illud quod diximus ad dignitatem statumque evehimus Basilicae Minoris, additis similiter iuribus et privilegiis ad id genus pertinentibus aedes. Serventur exinde quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» praescribit, die VI mensis Iunii editum, anno MCMLXVIII. Contrariis rebus minime obsistentibus quibusvis. Haud exigua tandem Nos tenet apes christianarum virtutum uberiorem segetem hoc in loco messum iri, iniuncta hac dignitate, si quidem fideles, incidente CCCL anno postquam hoc Mariale Sanctuarium constitutum est, ardentius ad augustae Matris cultum incitabuntur eiusdemque ad aedem frequentius trahentur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum sub anulo Piscatoris, die XXVII mensis Septembris anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana