Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

FIDELEM POPULUM

BEATA MARIA VIRGO IN CAELUM ASSUMPTA
DIOECESIS BATAËNSIS PATRONA CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Fidelem populum, ad beatam patriam aeternamque sedem per terrestria profecto itinera peragrantem, superno muniri praesidio ac tutela, omnino doctrinae catholicae consentaneum est ac translaticiis eiusdem institutis. Quod vero praesidium quaeque tutela evadunt sane firmissima, si ipsa tuetur Beata Virgo Maria. Idcirco cum christianus coetus dioecesis Bataensis, sua motus pietate erga Caelestem Matrem sub titulo in caelum Assumptionis, Eandem Ecclesiae suae Patronam elegerint, ac Venerabilis Frater pariter Anacletus Sima Ngua supra memoratae Sedis sacrorum Antistes electionem probaverit, quam et a Nobis confirmari postulaverit, Nos libentes quidem volentesque his precibus concedendum esse censuimus ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30. Quapropter prorsus comprobantes ea quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum statuit, Apostolica Nostra usi potentate Beatam Mariam Virginem in caelum Assumptam dioecesis Bataensis confirmamus Patronam, iuribus additis et privilegiis, quae honorem hunc secundum rubricas consequuntur, contrariis rebus minime obstantibus. Postremum plurima prece optimam rogamus Matrem ut benignis oculis respicere velit Ipsa amatam hanc communitatem, quae tam fidenter in omnibus vitae casibus ad Ipsius decurrere consuevit patrocinium.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana