Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRESBYTERI SIVE

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHO BALDO
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Presbyteri sive orationi et adorationi vacent, sive verbum praedicent, sive Eucharisticum sacrificium offerant et cetera Sacramenta administrent, sive ad alia pro hominibus exerceant ministeria, conferunt cum ad gloriam Dei augendam tum ad homines in vita divina provehendos (CONC. OECUM. VAT. II, Decr. de Presbyt. ministerio et vita, Presbyterorum Ordinis, 2).

Haec omnia egregie quoque perfecit Venerabilis Servus Dei Iosephus Baldo, qui suam ardenter explens sacerdotalem vocationem et animarum imitans Supremum Pastorem, omnibus viribus ad Christi regni aedificationem laboravit et ad humanam christianamque progressionem eorum, qui ei erant concrediti.

Venerabilis Servus Dei ortus est die 19 mensis Februarii anno 1843 in vico Puegnago, intra fines provinciae Brixiensis et dioecesis Veronensis, familia impense christiana, e qua fidei firmitatem hausit et exempla virtutum. Cum filii significata est sacerdotalis vocatio, mater eum monuit: «Memento: aut bonus presbyter, aut nihil». Matris admonitum is attente consideravit et ad illud totam conformavit vitam suam.

Ordinatus sacerdos die 15 mensis Angusti anno 1865, annum fuit sedulus cooperator Motorii Veronensis et undecim annos Ephebei episcopalis Veronensis aestimatus rectoris vicarius. Fortis et mitis educator, ita nisus est eos formare, ut homines fierent solidi et christiani maturi, officii sui conscii, erga Ecclesiam et Summum Pontificem fideles.

Ab anno 1877 ad annum 1915 parochus fuit Ronchi ad Athesim. «Non pro me presbyter sum, sed pro aliis» initio scripserat ministerii sui. Et addidit: «Mei autem, ut parochi, munus aliis me tradendi strictius est et severius. Evangelism est praedicandum, evangelice praedicandum, praedicandum evangelium exsequendo». Pastor, pater et magister, omnia contulit ad populism suum provehendum, persuasum habens «Parochi esse ea omnia curare et cogitare, quae ad populi educationem pertineant, ut haec eius religioso auctui usui sint». Et sane hi duodequadraginta anni innumerorum pastoralium et socialium coeptuum pleni fuerunt.

Eucharistia, quam is appellabat «scientiam legis Domini actuosam et benevolam caput fuit eius vitae spiritalis eiusque actionis pastorales, novae, alacris, spectantis omnino ad afferendum Evangelii fermentum in omnes campos et in omnia opera. Vehementer Ecclesiam amavit, cuius doctrinam praedicavit et defendit, proprietates celebravit. Encyclicas pontificias habuit alterum Evangelium. Peculiariter intellegens et sollers fuit praecursor Litterarum Encyclicarum Rerum norarum, legis principis sedulae suae actionis socialis-pastoralis.

Illud Iesu «misereor super turbam» toto pectore sequens, vitam suam sine exceptione Deo devovit et homini, totum se omnibus tradens ut omnes Christo lucrifaceret. Ceteris pauperibus egentiores anteposuit ac peculiari modo iuvenibus, operariis, mulieris formationi consuluit. Ut cum efficacia et sine intermissione quam aptissime urgentibus paroeciae necessitatibus subveniret, anno 1894 Congregationem Parvarum Filiarum a Sancto Ioseph iustituit, quarum est senibus et aegris assidere et puerulos ac iuvenes educare.

Die 24 mensis Octobris anno 1915, longo et acerbo morbo purificatus, quiete obdormivit in Domino.

Fama sanctitatis qua vivus floruit, post mortem mansit; qua re Episcopus Veronensis Causam iniit canonizationis per Processus Ordinarii Informativi celebrationem, annis 1955-1957. Decreto edito introductionis Causae, die 11 mensis Iunii anno 1977, instructus est Processus Apostolicus, annis 1978-1979. Post consuetas Consultorum Theologorum atque Patrum Cardinalium et Episcoporum indagationes, coram Nobis die 26 mensis Ianuarii anno 1987 proditum est Decretum, quo Serves Dei Iosephus Baldo agnitus est heroum more virtutes theologales, cardinales et adnexas exercuisse.

Interea, in eadem Curia Veronensi actus est Processus Canonicus, annis 1979-1980, de sanatione mira habita et deprecationi Venerabilis Servi Dei tributa. Qua exitu cum prospero inspecta a Consilio Medicorum et deinde a Congressu Peculiari Consultorum Theologorum et a Congregatione Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, die 18 mensis Februarii anno 1989 coram Nobis Decretum prodiit super miro. Decrevimus ergo ut beatificationis ritus Romae celebraretur die 31 mensis Octobris eodem anno.

Hodie igitur in Vaticana Sancti Petri Basilica hanc sumus inter sacra formulam elocuti: «Nos, vota fratris Nostri Iosephi Amari, Episcopi Veronensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Iosephus Baldo Beati nomine in posterum appelletur, eiusque festum die ipsius natali, id est vigesima quarta mensis Octobris, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris statuimus, ea nunc et in posterum rata firmaque esse volumus, contrariis minime obstantibus. Quem denique colendum, eundem Christifidelibus, cum Religiosis, tum laicis, ad imitandum proponimus, quod nimirum ad eorum propriam vocationem spectat fideliter sequendam.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Octobris, anno MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana