Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

IMO EX PECTORE

MEMORIAE PRODITUR SUMMUM PONTIFICEM IOANNEM PAULUM II DIE DECIMO
 MENSIS MAII ANNO MCMXC IN URBE MONTERREYENSI IMAGINEM
 IMMACULATAE CONCEPTIONIS MARIAE, «VIRGEN CHIQUITA» APPELLATAM

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Imo ex pectore laetamur cum occasio Nobis datur ad Nostram pietatem in Beatissimam Virginem Mariam significandam, in cuius tutela inde a pueritia sumus cuiusque benignitatem in vitae Nostrae variis casibus, vel gravibus, experti sumus. At insuper magnam adhibemus curam ut Ea magis magisque ab Ecclesiae finis cognoscatur tenerrima Mater, ad quam confugere possint fisi se ab Eadem in suis necessitatibus adiutum iri. Hoc quidem facimus et Eius magnitudines, privilegia, virtutes illustrando per crebrum Nostrum Magisterium, et publicis honoris signis Eam exornando. Libenti igitur animo precibus concessimus reverendi Sacerdotis Aureliani Tapia Méndez qui, suum expromens votum Christique fidelium sibi concreditorum, rogavit ut Ipsi Nos in Nostra visitatione ad metropolitanam urbem Monterreyensem in Mexico, gratiosae Conceptionis Mariae Immaculatae imagini, quae vernaculo sermone «Virgen Chiquita» vocatur, aureum diadema imponere dignaremur. Volentes ideo in hanc caelestem Matrem, immo et Reginam, aliud Nostri amoris testimonium dare arctiusque fieri vinculum, quo Illi tota Mexicana Civitas per saecula iuncta mansit et etiam nunc manet, die decimo mensis Maii hoc anno MCMXC in Rivo Sancta Catharina urbis Monterreyensis, Immaculatae Conceptionis Mariae imaginem, quae «Virgen Chiquita» illic denominatur, quaeque in templo paroeciali colitur, a Nobis die quarto mensis Martii superiore anno Basilicae Minoris titulo decorato per Breve «Romanorum Pontificum», aureo diademate, benedictione sacrato, sollemni redimiimus ritu. Ut autem huius eventus posteris memoria traderetur indicareturque fidelium voluntas continenter Eam diligendi, sequendi, venerandi, quae solidissima est omnium Christianorum spes et ad caelum plana via et secura, has Litteras dari iussimus, facti testes verissimas. Rebus quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XII mensis Iulii, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana