IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CUM FIDELES
BEATA MARIA VIRGO TITULO «NOSSA SENHORA DO DESTERRO» NUNCUPATA,
PATRONA APUD DEUM IUNDIAIENSIS DIOECESIS IN BRASILIA CONFIRMATUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Cum fideles Iundiaiensis Ecclesiae in Brasilia, ex iis praesertim familiae, Deiparam Virginem titulo «Nossa Senhora do Desterro» invocatam impensa colant pietate tamquam suam Reginam et Matrem necnon Magistram Christianae vitae omneque pariter genus virtutum, maxime fidei, spei et caritatis, Venerabilis Frater Robertus Pinarello de Almeida, Antistes eiusdem dioecesis, communia Episcopi Coadiutoris et universi cleri ac populi vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis memorato sub titulo in Patronam apud Deum Ecclesiae suae rite probavit atque, litteris die XX mensis Februarii hoc anno datis, petivit ut electio et approbatio huiusmodi iuxta Normas de Patronis constituendis et ad normam Instructionis «De Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30, ab hac Apostolica Sede confirmentur. Nos igitur cupientes et illius Pastoris preces audire et paternae benevolentiae Nostrae signum tam dilectis Nobis filiis dare, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra usi potentate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modus Beatam Mariam Virginem titulo «Nossa Senhora do Desterro» invocatam Patronam apud Deum Iundiaiensis dioecesis confirmamus, cum omnibus quidem iuribus et liturgicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque sive nunc sive in posterum habeant effectus, contrariis quibuslibet rebus haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Augusti, festo Sancti Laurentii, Diaconi et Martyris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana