IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUO APTIUS
IN REPUBLICA «MYANMAR» NUNCUPATA
DELEGATIO APOSTOLICA CONSTITUITUR
Ad futuram rei memoriam. – Quo aptius Evangelizationis operi necnon Ecclesiae regimini in Republica «Myanmar» nuncupata consuleretur, opportunum est visum in eadem Civitate Delegationem Apostolicam constituere. Nos igitur e consulto Congregationis pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute Apostolicam Delegationem in Republica «Myanmar» erigimus et constituimus; quam eidem Congregationi obnoxiam volumus cuiusque sedem pro nunc in urbe Bancokiensi collocamus, omnia et singula ei deferentes officio, privilegia atque indulta, quae huiusmodi Delegationum sunt propria. Haec denique edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas efficacesque iugiter exstare ac permanere; suosque plenos effectus sortiri et integros obtinere, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII mensis Septembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri duodecimo.
AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis
© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana