Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

ET NOS QUI CREDIDIMUS

VENERABILI SERVAE DEI LUDOVICAE TERESIAE DE MONTAIGNAC
DE CHAUVANCE BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Et nos, qui credidimus, cognovimus caritatem, quam habet Deus in nobis» (1 Io 4, 16).

Assidua et ferventi Sacri Cordis Iesu contemplatione, ardentis caritatis fornacis, Venerabilis Serva Dei Ludovica Teresia de Montaignac de Chauvance divinum cognovit amorem et impulsa est ad Deum redamandum omnibus viribus atque ad operam navandam, per deprecationem et sacrificium atque apostolatum, regni Christi aedificationi.

Antiquo et nobili genere nata est in urbe sermone patrio appellata Le-Havre-de-Grace, in dioecesi Rothomagensi, die XIV mensis Maii anno MDCCCXX eodemque die baptismatis accepit sacramentum. Ad eius formationem contulerunt parentes, boni sacerdotes et praesertim amita, quae eam multos annos secum habuit, tamquam veram filiam eam amans et sapienter ac naviter ducens ad optimos exitus in via perfectionis christianae et apostolatus, explicati in lumine pietatis erga Sacrum Iesu Cor. Tredecim annorum primum eucharistico Pane se refecit, a quo vim haurire didicit ut in coniunctione cresceret cum Deo usque eius voluntatem accurate et fideliter faceret. Duodeviginti annos nata virginitatis votum nuncupavit et die VIII mensis Septembris anno MDCCCXXXXIII Sacris Cordibus Iesu et Mariae se consecravit, eorum cultum diffundendum suscipiens. In oppido vulgo appellato Montluçon in dioecesi Molinensi, ubi cum familia domicilium collocaverat, cum loci sacerdotibus et Episcopo approbante impensae se dedidit industriae apostolicae et beneficae, ecclesias pauperes adiuvando, orphanotrophium instituendo et puellas christianam doctrinam docendo. Eodem tempore provexit Adorationem Emendatricem et, volens saluti animarum per totam seipsam interesse, precationem auxit ut magnae populi religiosae neglegentiae occurreret. Propositum amitae, iam mortuae, persequens, condidit consociationern cultricum Sacri Cordis Iesu, quae per plures pervasit Galliae dioeceses. Cum inutiles vasissent non pauci conatus, quibus Venerabilis Serva Dei quaerebat Opus suum aggregare ad Instituta quae iam exsistebant, Piam Unionem Oblatarum a Sacro Corde Iesu constituit, cuius regulae approbatae sunt ab Episcopo Molinensi anno MDCCCLXXIV. Ad mortem usque Instituto praefuit suo, quod cum intellegentia, prudentia et sapientia superna gubernavit. Fide fulta inconcussa, magna Providentiae fiducia, nava caritate et mira fortitudine multas aequo animo obiit difficultates et admirabili cum patientia aegritudines tulit et dolores, e gravibus etiam ortos morbis, quibus multis annis est affecta. Eius vita continua fuit et prompta oboedientia voluntati Dei et plena oblatio Christo et Ecclesiae, laborious et sacrificiis non omissis. Meritis abundans et sancta existimata est vita defuncta in domo principe in oppido Montluçon die XXVII mensis Iunii anno MDCCCLXXXV.

Sanctitatis fama perdurante Episcopus Molinensis Causae canonizationis initium fecit. Celebratis Processu Ordinario (annis MCMV-MCMIX) et Processu Apostolico (annis MCMXVII-MCMXXI) sunt diligenter inspecta instrumenta ad Venerabilem Servam Dei pertinentia. Peractis dein, prospero cum exitu, suetis recognitionibus, promulgatum est coram Nobis die XXVIII mensis Martii anno MCMLXXXVIII, Decretum per quod agnoscebamus Ludovicam Teresiam de Montaignac de Chauvance gradu heroico exercuisse virtutes theologales, cardinales et adnexas.

Interea anno MCMXXII apud Curiam Tolosanam instructus erat Processus canonicus super asserta mira sanatione, ante duos annos patrata et tributa precibus eiusdem Venerabilis Servae Dei. Inspecto casu apud Congregationem de Causis Sanctorum, die III mensis Martii anno MCMXC proditum est Decretum super miro.

Statuimus porro ut beatificationis ritus ageretur die IV mensis Novembris eodem anno.

Hodie igitur, in Vaticana Basilica Sancti Petri Apostoli, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota fratrum nostrorum Antonii Mattiazzo, Episcopi Patavini; Andreae Quélen, Episcopi Molinensis; Angeli Rizzo, Episcopi Ragusiensis; Iacobi Fihey, Episcopi Constantiensis-Abrincesis: necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servae Dei Elisabeth Vendramini, Ludovica Teresia de Montaignac de Chauvance, Maria Schininà et Martha Le Bouteiller Beatorum nomine in posterum appellentur, earumque festum die ipsarum natali: Elisabeth Vendramini die secunda Aprilis, Ludovicae Teresiae de Montaignac de Chauvance die vicesima septima Iunii, Mariae Schininà die undecima Iunii et Marthae Le Bouteiller die decima octava Martii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae vero his Litteris statuimus, ea firma esse nunc et in posterum volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Novembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana