Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PRAECLARISSIMOS

SANCTI XAVERII TEMPLUM IN URBE QUAM GRODNO VOCANT
SITUM INTER BASILICAS MINORES REFERTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter praeclarissimos Franciscus Xaverius habetur missionarios, qui tot regiones in orientem versas lustravit largiterque quondam Evangelii semen iecit, unde floridae exstiterunt ecclesiales communitates. Sapienti igitur consilio in urbe Grodno XVII saeculo aedes sacra condita est illique Dei verbi insigni praeconi dicata. Venerabilis idcirco Fratris Thaddaei Kondrusiewicz, Administratoris Apostolici Minscensis Latinorum eiusdemque Episcopi titulo Hipponensis precibus admotis concedendum esse existimavimus, qui fidenter expostulaverat ut templum Sancti Xaverii in urbe situm quam memoravimus in numero recenseretur Basilicarum Minorum, id quoque clero populoque fideli exposcentibus. Itaque ea comprobantes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quondam a Nobis factis facultatibus, hac de re decrevit, Apostolica Nostra usi auctoritate, aedem sacram de qua supra mentio est facta ad dignitatem evehimus et gradum Basilicae Minoris, cunctis pariter concessis iuribus ac privilegiis quae ad id genus spectant aedificia. Mandamus deinceps ut Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX foras datum diligenter servetur. Contrariis quibusvis rebus minime obsistentibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Decembris, anno MCMXC, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana