IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ITER APOSTOLICUM
PAROECIALIS AEDES BEATAE MARIAE VIRGINI DICATA QUAEQUE
IN URBE ITATIBA EXSTAT IN BASILICARUM MINORUM NUMERO RECENSETUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Iter apostolicum inter Brasilienses gentes facientes, ferventes repperimus fideles et in pietatem omnino proclives. Quae pietas manifeste erga Virginem Mariam explicator, unde ab Ipsa superna adiumenta obtineantur. Consuetudinem autem hanc Nos prorsus comprobamus, optime scientes fidelium communitatibus magnum progressum evenire. Laetanter igitur precibus Venerabilis Fratris Antonii Petri Misiara, Episcopi Brigantiensis in Brasilia concedendum existimavimus, qui suo nomine suique pariter cleri populique fidelis enixe poposcerat ut paroeciale templum Beatae Mariae Virgini quam inibi incolae «Nossa Senhora do Belém» vocant dicatum, quodque in ipsius dioecesis finibus invenitur, nominatim in urbe Itatiba, in Basilicarum Minorum catalogum referretur. Itaque Apostolica Nostra usi auctoritate, ea rata habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum hac de re statuit, paroecialem aedem, quam supra memoravimus, inter Basilicas Minores referimus, iuribus similiter additis et privilegiis quae ad huius generis spectant templa. Serventur deinceps ea quae Decretum «de titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX latum praecipit. Contrariis quibuslibet rebus minime officientibus.
Singulari hoc concesso privilegio, magna Nos tenet spec christianos homines quam plurimos ad caelestem Matrem decursuros, Quae omnes audit, omnes solatur, omnes sustentat.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Ianuarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana