Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTRA FINES

ECCLESIA BEATAE MARIAE VIRGINIS IN EREMIS,
PATRIO SERMONE  «MÀRIAREMETE» NUNCUPATAE,
QUAE EXSTAT INTRA FINES ALBAE REGALENSIS DIOECESIS,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Intra fines Albae Regalensis dioecesis claram quidem novimus exstare sacram aedem Beatae Mariae Virginis in Eremis, patrio sermone «Màriaremete» nuncupatae, ubi a saeculo XIX pie colitur decora imago gloriosae Deiparae et ad quam Christifideles loci finitimarumque regionum frequentes accedunt a tam benigna Matre, quam Magistram ac Reginam quoque suae habent vitae, supernum auxilium petituri. Qua re, cum Venerabilis Frater Iulius Szakos, Episcopus eiusdem dioecesis, litteris die XX mensis Augusti superiore anno datis, etiam cleri populique sui nomine postulaverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae Nostrum signum tam dilectis Hungaricis filiis illius catholicae communitatis cupientes praebere, admotis precibus censemus libenter obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sacram aedem, de qua mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus et liturgicis concessionibus, quae templis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum servanda sunt. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Martii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana