IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
OPTIME QUIDEM
B. M. V. ANNUNTIATAE TEMPLUM QUOD EST
IN OPPIDO VITULANO BENEVENTANAE DIOECESIS
AD GRADUM ATTOLLITTUR STATUMQUE BASILICAE MINORIS
Ad perpetuam rei memoriam. – Optime quidem scimus S. Bernardinum Senensem vehementi sane affectu Virginem Mariam coluisse; nihil igitur mirum eum aedificia sacra caelesti Matri dicata excitasse ad Quam fideles suo vivido sermone suisque exemplis compellebat. Inter haec templa annumeratur aedes quae in oppido Vitulano locatur, quam Franciscales studiose servant memores tum illius eximii viri, tum translaticiarum ipsius Ordinis consuetudinum quae Deiparam respiciunt. Libentes ergo et volentes Venerabilis Fratris Caroli Minchiatti, Archiepiscopi Beneventani, postulatis obveniendum esse existimavimus qui suo nomine suorumque simul fidelium efagitavit ut templum quod B. M. V. Annuntiatae est dicatum idemque in Vitulano oppido positum in Basilicarum Minorum catalogum referretur. Itaque rata quidem habentes ea quae decrevit Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorurn, Apostolica Nostra usi auctoritate, sacram aedem de qua supra mentio est facia in Basilicarum Minorum numero adscribimus, cunctis pariter concessis iuribus et privilegiis, quae ad id genus aedificia pertinent. Servetur porro Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die X mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, contrariis rebus minime obsistentibus.
Placet demum Franciscales istos et fideles cunctos confirmare eosdemque ad vehementiorem fervorem concitare, unde non modo aedificium ipsum dignitate emineat, verum et christiani simul in Dei Matrem pietate crescant simul in omnes caritate.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die X mensis Iulii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana