IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
EX ANNALIUM
SANCTAE AGATHAE TEMPLUM IN OPPIDO ASCIANO
SITUM INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Ex annalium monumentis plane constare scimus religionem et christianum cultum in Asciano oppido perantiquam repetere memoriam. Ibidem enim quaedam reperiuntur reliquiae, quae dominicae salutis primordia attingunt. Media autem aetate hoc in loco Sanctae Agathae titulus inductus est, qui saeculorum progressu est confirmatus fideliumque animum devinxit. His quidem spectatis rebus necnon pietatis rationibus, libentes et volentes Venerabilis Fratris Caietani Bonicelli, Archiepiscopi Senensis-Collensis-Ilcinensis, postulatis obveniendum esse existimavimus, qui, simul sua vota proferens, simul suorum fidelium, multa prece efflagitavit ut Sanctae Agathae aedes, quae in oppido Asciano locatur, intra videlicet suae dicionis fines, in catalogum Basilicarum Minorum referretur. Itaque ea quae statuit Congregatio pro Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Nos comprobantes, Apostolica quidem usi auctoritate, templum quod supra memoravimus in Basilicis Minoribus recensemus, cunctis item tributis iuribus et privilegiis quae ad id genus aedificia spectant. Teneatur dein Decretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, contrariis quibuslibet minime obstantibus rebus.
Sacrarum demum memoriarum huius loci prorsus memores fideles planeque ipsos de huius templi dignitate conscios ad vehementiorem fervorem et caritatis opera diligentiora posthac incitatum iri arbitramur.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis Iulii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana