IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
INTER SACRAS
ECCLESIA DEO DICATA SUB TITULO «SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS»,
QUAE IN AEQUATORIAE URBE QUITO EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Inter sacras aedes clarissimae urbis Quiti eminere novimus templum Deo dicatum sub titulo «Sagrado Corazón de Jesús», quod Aequatoriani fideles curaverunt aedificandum tamquam spiritualis centrum vitae domumque notam orationis unde in perpetuum celebraretur memoria illius faustissimi diei, videlicet XXIV mensis Martii anni MDCCCLXXIV, quo tota ipsorum Natio sollemni ritu est consecrate Sacro Cordi Iesu. Qua re, cum Venerabilis Frater Antonius Iosephus González Zumárraga, Archiepiscopus Metropolita Quitensis Sedis, litteris die XXVIII mensis Martii hoc anno datis, cleri populique sui nomine quoque petiverit ut eandem ecclesiam titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, Qui eam libenter invisimus incipiente anno MCMLXXXV per Apostolicum Iter in quasdam Civitates Americae meridianae, enixis precibus propensa voluntate censemus obsecundare. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute templum Quitense, de quo fecimus mentionem, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, cum omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum servanda sunt. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, in memoria S. Francisci Asisinatis, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana