IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ANTIQUIS IAM
SANCTUARIUM IN URBE DERTHONENSI SITUM IDEMQUE
BEATAE MARIAE VIRGINI DICATUM, QUAM «MADONNA DELLA GUARDIA»
VOCANT, INTER BASILICAS MINORES REFERTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Antiquis iam temporibus exstitisse scimus sacrum aedificium caelesti Matri dicatum, quod deinceps coluerunt tum Benedictini tum Franciscalis Ordinis sodales, inter quos celebratus annumeratur Bernardinus Senensis, et proxime eximius sacerdos Aloisius Orione. His quidem spectatis rebus necnon religionis rationibus, libentes Venerabilis Fratris Aloisii Bongianino, Episcopi Derthonensis, postulatis esse obsecundandum existimavimus, qui, sua vota significans et suorum fidelium, efflagitavit ut sanctuarium Derthonae situm et ipsum Beatae Mariae Virgini dicatum quam «Madonna della Guardia» appellant in catalogo recenseretur Basilicarum Minorum. Quocirca plane ea comprobantes quae hac de re statuit Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica usi Nostra auctoritate, sanctuarium quod supra memoravimus inter Basilicas Minores adscribimus, omnibus item tributis privilegiis et iuribus, quae ad id genus spectant sacras aedes. Teneatur deinde Deeretum «de titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, quibuslibet minime obsistentibus contrariis rebus.
Si quidem demun loci celebritate antehac sanctuarium hoc frequentabatur, deinceps aucta dignitate maiore quodam fervore arbitramur et certiore fiducia adituros illuc fideles providam Matrem deprecaturos.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die V mensis Octobris, anno McMxci, Pontificatus Nostri tertio decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana