IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CONSTAT CATHEDRALE
CATHEDRALE TEMPLUM MAGNOVARADINENSE LATINORUM B. V. MARIAE
IN CAELUM ASSUMPTAE DICATUM TITULO BASILICAE MINORIS INSIGNITUR
Constat cathedrale templum dioecesis Magnovaradinensis Latinorum, quod est Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicatum, tum vetustate et artificiosa structura «baroca» nuncupata, tum rerum memoria eminere. Neque ignoramus octingentesimam canonizationis Sancti Stanislai Regis anniversariam memoriam ibi proximo II Februarii die celebratum iri, qua etiam de causa existimamus id templum dignum esse, quod aliqua vel maiore honestetur laude. Venerabilis ipse Frater Iosephus Tempfli, Episcopus Magnovaradinensis Latinorum, sua quidem suique cleri ac populi expromens vota, poposcit a Sancta Sede, ut titulo ac dignitate Basilicae Minoris id templum exornaretur. Re igitur probe considerata, cum de eadem iam Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum viderit ob facultates a Nobis factas, nunc Ipsi Nos, qui eiusmodi Congregationis sententiam ratam facimus, vi et potestate Nostra Apostolica per has Litteras perpetuumque in modum templum quod diximus B. V. Mariae in caelum Assumptae dicatum titulo et gradu Basilicae Minoris insignimus, omnibus iuribus et liturgicis privilegiis traditis talis Basilicarum ordinis propriis, iis vero servatis, quae per Decretum «de titulo Basilicae Minoris» sunt anno MCMLXXXIX statuta, die IX mensis Novembris. Has Litteras Nostras Apostolicas nunc et in posterum religiose servatas exerceri volumus suosque habere effectus, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die decimo sexto mensis Decembris, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status
© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana