Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

NOTUM FECI EIS

BEATUS CLAUDIUS LA COLOMBIÈRE,
PROFESSUS SOCIETATIS IESU SACERDOS, CAELES RENUNTIATUR SANCTUS

 

«Notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis» (Io 17, 26).

Hisce vocibus discipulis suis patefacit Dominus Iesus Amoris se templum divini esse qui idcirco hominibus impertitur ut redemptionis simul participes fiant vitaeque et sanctitatis. Sic autem aperit una etiam arcanum cordis sui quod cum Verbi Dei coniunctum persona Altissimi est tabernaculum atque ardentis pariter fornax caritatis fonsque inexhaustus unde universi salutis profluunt thesauri.

In iis vero qui homines vehementius impulerunt divinum ad contemplandum et compensandum amorem quique vires impenderunt plenas in Sacratissimi Cordis Iesu cultum dilatandum, quod interminatae eius caritatis insigne est et intimae item vitae, oportet beatus Claudius La Colombière plane numeretur.

Altero die mensis Februarii, anno millesimo sexcentesimo quadragesimo primo ortus est apud oppidum St. Symphorien d'Ozon in Delphinatu actuarii Bertrandi La Colombière ac Margaritae Coindat filius. Cum autem eadem domus omnis Viennam deinde commigrasset, primis ibidem scholarum elementis est tinctus ac Lugduni post rhetorices philosophiaeque peregit studia. Septendecim natus annos Societatis Iesu ingressus est novitiatum apud Avenionem situm.

Anno millesimo sexcentesimo sexagesimo sexto Lutetiam ut theologicis operam daret disciplinis transiit. Quo eodem tempore crediderunt illi docendi officium liberos administri a nummariis negotiis regis Ludovici XIV. Presbyteratus auctus ordine die sexto mensis Aprilis anno millesimo sexcentesimo undeseptuagesimo Lugdunum remeavit magistri primum munere honoratus deindeque opere praedicandi ac Marianae Congregationis gubernandae. Quod quidem ministerium maxima pastorali caritate explevit necnon fervido studio ac singulari efficacitate, non solum unicas naturae dotes commonstrans sed supernaturales etiam virtutes praecipuas et solidam ad Deum perducendi homines facultatem. Fidelis servus Iesuque amicus perfectus aliud non concupiscebat quidquam quam ut humili liberali perseveranti animo eius exsequeretur voluntatem atque omnibus prorsus viribus maiorem Dei gloriam procurare niteretur Ecclesiamque aedificare. Quo autem in se apostolatus speciem a Sancto Ignatio depictam certius effingeret, votum nuncupavit cunctas se Regulas Constitutionesque Societatis Iesu completurum. Sollemnia tunc pronuntiavit vota die secundo mensis Februarii anno millesimo sexcentesimo septuagesimo quinto ac rector postmodum est Collegii Paray-le-Monial destinatus. Non tamen deerant qui ita excellentem virum mirarentur in urbem tam procul amotam amandatum. Facile vero id inde explicatur quod noverant probe ipsius antistites ibidem apud Visitationis Monasterium demissam sororem religiosam Margaritam Mariam Alacoque, cui Cordis sui divitias paulatim recludebat Dominus, in dubitationibus versari acerbissimis et exspectare praeterea quoad suam idem Dominus impleret promissionem, missurum se nempe aliquem suum «fidelem servum amicumque perfectum» qui ipsam adiuvaret ad commendatum peragendum opus: ut imperscrutabiles universo orbi reseraret amoris illius divitias. Peracri sic beatus Claudius rerum divinarum perspicientia prudentiaque supernaturali consiliarius prudens illius Sanctae Margaritae evasit tum etiam additus, provido Dei motu, adiutor in Cordis Sacratissimi Iesu proferenda pietate. Designatus autem comitissae Eboracensis in Britannia praedicator Londinium processit, ubi adsiduum ac frugiferum maxime egit apostolatum quo plurima etiam cum sui consolatione multos in Ecclesiae catholicae revocavit sinum. Ardua tamen industria illa caelique haud secunda temperie valetudinem interea eius evertentibus indicia paulatim pergravis pulmonum morbi emergebant.

Exeunte anno millesimo sexcentesimo septuagesimo octavo per calumniam accusatus repente coniurationis Summi Pontificis fautricis, comprehenderunt illum ac tres quidem hebdomadas in horrifico continuerunt carcere «King's Bench» nuncupato.

De Britannia eiectus in Galliam rediit adfecta penitus salute. Aestate igitur anno millesimo sexcentesimo octogesimo primo, cum aegritudo ingravesceret, remissus in civitatem est Paray-le-Monial ubi pientissime suum supremum obiit diem scilicet decimum quintum mensis Februarii anno millesimo sexcentesimo octogesimo secundo, sanctitatis insignis fama. Quae licet post mortem aequabiliter vigeret, canonizationis tamen est causa duobus dumtaxat post saeculis instituta.

Omnibus quidem iis servatis canonicis normis quae illa valebant aetate Decessor Noster Pius XI die decimo sexto mensis Iunii anno millesimo nongentesimo undetricesimo titulum ei caelitis Beati indidit. Post illa apud Angelopolitanam Curiam in California canonica peracta est inquisitio de coniecta sanatione prodigiosa quae in urbe Duarte die vicesimo quinto mensis Februarii anno millesimo nongentesimo nonagesimo patrata erat atque deprecationi ipsius beati Claudii La Colombière adsignata. Feliciter casu ex more apud Congregationem pro Causis Sanctorum inspecto decretum de miro coram Nobis die vicesimo primo mensis Decembris prodiit anno millesimo nongentesimo nonagesimo primo. Adsentientibus deinceps Cardinalibus atque Episcopis in Consistorio globatis die duodetricesimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo nonagesimo altero ipsi Nos censuimus sollemnem canonizationis ritum Romae peragendum pridie Kalendas Iunias eodem ipso anno.

Hodie igitur in templo S. Petri, Romae, fidelibus utriusque ordinis referto, sollemnissima caerimonia Missam celebravimus, ac suetam formulam pronuntiavimus, sic ut sequitur: «Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, beatum Claudium La Colombière Sanctum esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eum in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

His verbis prolatis, iussimus ut hae Litterae Decretales conficerentur; ac deinde sermonem habuimus de vita et egregia S. Claudii virtute, quem fidelibus imitandum proposuimus.

Hae vero Litterae nunc et in posterum ratae habeantur, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tricesimo primo mensis Maii, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, Pontificatus Nostri quarto decimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Eugenius Sevi, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana