IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
IN FLORENTI ET CLARISSIMA
SANCTUARIUM BEATAE MARIAE VIRGINIS LAPURDENSIS,
QUOD IN URBE SANCTI IACOBI IN CHILIA EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – In florenti et clarissima quidem urbe Sancti Iacobi in Chilia probe novimus eminere Sanctuarium Beatae Mariae Virginis Lapurdensis, quod egregiis praestans artis operibus centrum est notum cultus marialis, christianae vitae operumque pastoralium et caritatis. Qua re, cum Venerabilis Frater Carolus Oviedo Cavada, Archiepiscopus Metropolita eiusdem civitatis, litteris die IX mensis Iulii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare dilectionis Nostrae documentum dilectis Chiliensibus filiis cupientes praebere, eius sollertis sacrorum Antistitis precibus libenter obsecundandum esse existimamus. De sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica Nostra usi potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum Sanctuarium, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, factis omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae iuxta Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Quod faustum ac felix sit Iacobopolitano Praesuli eiusque clero ac populo pariterque incitet omnes ad praecelsam Dei Genetricem magis magisque colendam et ad arctius fovendam coniunctionem cum hac Apostolica Sede. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum raters esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Octobris, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana