Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER APOSTOLICAM

TEMPLO PAROECIALI SANCTUARIO SANCTORUM MARTYRUM UGANDENSIUM
 KAMPALAE IN LOCO «NAMUGONGO» NUNCUPATO EXSTANTI ET A SUMMO
 PONTIFICE PER APOSTOLICAM VISITATIONEM IN UGANDA DIE VII MENSIS
 FEBRUARII HOC ANNO IN BASILICARUM MINORUM NUMERO MOTU PROPRIO
 ADSCRIPTO, SUETA IURA ATQUE LITURGICAS CONCESSIONES TRIBUUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter Apostolicam Nostram Visitationem in Uganda hoc anno die VII mensis Februarii libentes sane excepimus preces, quas Venerabilis Frater Emmanuel Wamala, Archiepiscopus Metropolita Kampalaënsis atque Praeses Coetus Episcoporum eius Nationis, nomine quoque cleri populique sui Nobis porrexit, atque templum paroeciale sanctuarium Sanctorum Martyrum Ugandensium, quod Kampalae in loco «Namugongo» nuncupato exstat, motu proprio titulo ac dignitate Basilicas Minoris decoravimus: clara enim est ecclesia, aedificata illic ubi die III mensis Iunii anno MDCCCLXXXVI Sanctus Carolus Lwanga passus est martyrium et ad quam Ugandenses Christifideles frequentes accedunt pia meditatione recolentes gloriosam eorundem Martyrum passionem, ex qua ii haud paucas hauriunt vires ad testificandam catholicam fidem sua ipsorum cotidiana vita et moribus. Nunc vero rata omnino habentes quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, statuit, Apostolica auctoritate usi sacrum aedificium, de quo supra facta est mentio idemque in Basilicarum Minorum numero adscriptum, omnibus iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, exornamus, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, sunt servanda. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXVIII mensis Aprilis, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri decimo quinto.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana