IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
CHRISTUS PASSUS
VENERABILI SERVO DEI MAURITIO TORNAY
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius (1 Pe 2, 21). Exemplum Domini Iesu, boni pastoris qui suam pro grege vitam immolavit, prompta cum generositate secutus est etiam Venerabilis Servus Dei Mauritius Tornay, qui omnia reliquit ut Evangelium nuntiaturus Sinas peteret ac deinde Tibetum, ubi, missionalis plenus ardoris, in animarum salutem incubuit et sanguine effuso suum amorem suamque fidelitatem erga Christum atque Ecclesiam testificatus est.
Intrepidus hic regni Dei servus in loco Rosière est natus, parvo pago paroeciae oppidi Orsieres in Helvetiae dioecesi Sedunensi, die XXXI mensis Augusti anno MCMX. Boni parentes illum ad magnos vitae ac fidei valores educaverunt, quos puer cordis nitore et indolis vi appropriavit. Ab anno MCMXXV ad annum MCMXXXI ephebei Abbatiae Sancti Mauritii alumnus fuit; ibi, dum in sapientia crescebat et in gratia, Dei vocationem animadvertit, atque anno MCMXXXI ingressus est inter Canonicos Regulares sancti Augustini Congregationis sanctorum Nicolai et Bernardi Montis lovis. Die VIII mensis Septembris anno MCMXXXV sollemnem fecit professionem et subsequenti anno, proposito impulsus animas ad Deum ducendi, profectus est ad Missionem sancti Bernardi, quae sedem habebat in oppido Weisi, pertinente ad Vicariatum Apostolicum Tatsienluensem, qui postea est factus dioecesis Camtimensis (in Sinis). Ordinatione presbyterali accepta die XXIV mensis Aprilis anno MCMXXXVIII, cum fervore et se devovendi studio institit in vinea Domini colenda, primum tamquam rector probandorum Seminarii alumnorum loci Houa-lo-pa, deinde uti parochus parvae communitatis christianae oppidi Yerkalo in Tibeto libero. Ut homines ad Christum adduceret, fideliter in sua vocatione vivebat suumque pastoris munus magno cum fervore et caritate explicabat. Fieri coepit Tibetanus cum Tibetanis, eorum sermoni discendo se dedit et inter Christifideles, suae curae commissos, vixit sicut qui ministrat (cf. Lc 22, 27). Mense Ianuario anno MCMXXXXVI Christi religionis inimici, Missionem depraedati, eum ab oppido Yerkalo pepulerunt, sperantes fore ut id eveniret, quod Sacra Scriptura dicit: «Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis» (Mt 26, 31). Etsi a suo populo seiunctus, illum amare non desiit nec propter eius fidem trepidare in gravi periculo apostasiae versantem. Frustra nisus est iterum se iungere cum sua communitate: idcirco, suorum superiorum permissu peregrinationem suscepit ad urbem Tibeti caput, ut obtineret se in dilectissimae paroeciae moderationem restitui. Pluries iter faciens dixit ad vitam devovendam pro christianis Tibetanis se esse paratum, et occidi periclitans pro fide, nec fugit nec se abdidit. Ita, die XI mensis Augusti, anno MCMIL, apud saltum Choula, insidiis factis, pyroballista christiani nominis hostel eum necaverunt, dum ultimum exsequebatur caritatis actum pro famulo suo, qui primus ceciderat ab interfectoribus ictus.
Huius dignissimi missionarii mors ilico est verum martyrium habita et eiusmodi fama sequentibus annis vulgata est atque confirmata; quam ob rem Episcopus Sedunensis anno MCMLIII Causae canonizationis initium fecit. Die XI mensis Iulii anno MCMXCII, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum ac deinde Sessionis Ordinariae Patrum Cardinalium et Episcoporum sententiis habitis faventibus, coram Nobis est super martyrio decretum promulgatum. Statuimus porro ut Beatifications ritus Romae celebraretur die XVI mensis Maii insequentis anni.
Hodie igitur, in Vaticana Basilica Beato Apostolo Petro dicata, inter Missae sollemnia hanc ediximus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Henrici Cardinalis Schwery, Episcopi Sedunensis, Francisci Gamier, Episcopi Lucionensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, et Peregrini Thomae Ronchi, Episcopi Civitatis Castelli, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque Christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Mauritius Tornay, Maria Aloisia a Iesu Trichet, Columba Ioanna Gabriel et Florida Cevoli Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mauritii Tornay die duodecimo mensis Augusti; Mariae Aloisiae a Iesu Trichet die septimo Maii; Columbae Ioannae Gabriel die vicesimo quarto Septembris et Floridae Cevoli die duodecimo Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem per has Litteras decrevimus nunc et in reliquum tempus firma esse volumus et rata, rebus contrariis haudquaquam obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana