IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
LAUDABO DOMINUM
VENERABILI SERVAE DEI MARIAE LUDOVICAE A IESU
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Ad perpetuam rei memoriam. – «Laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo meo, quamdiu fuero» (Ps 146, 2). Deum verbis, operibus totaque vita laudare constanter cupivit Maria Ludovica a Iesu Trichet quae, Evangelii sapientia illustrata, ut Christum sequeretur aegrotisque ac pauperibus serviret omnia reliquit, mandata Domini exsequens qui dixit: «Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos (Io 15, 12), et etiam: «Quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40).
Venerabilis Serva Dei Pictavae est nata die VII mensis Maii anno MDCLXXXIV, et a pueritia Dei legi oboedivit multamque de proximo indigenti curam adhibuit. Cum septemdecim esset annorum, Providentia effecit ut in sanctum Ludovicum Mariam Grignion de Montfort incurreret, qui eius dux factus est in Dei voluntate cognoscenda inque sua vocatione ad effectum adducenda. Consilia namque sequens magistri spiritus ingressa est consociationem «Sapientia» denominatam apud valetudinarium generale Pictaviense ibique, die II mensis Februarii anno MDCCIII, vestem religiosam induit, altera conditrix facta et prima sodalis futurae Congregationis Filiarum a Sapientia, constantis ex mulieribus confundendae falsae sapientiae mundi, Verbi Incarnati Sapientiae consecratis. Novum religiosum Institutum re vera Rupellae est ortum, cuius Episcopus illud canonice approbavit anno MDCCXV. Anno postero Conditor, sanctus Ludovicus Maria Grignion de Montfort, mortuus est, solam relinquens Servam Dei in Congregationis regimine, quae magno animi robore atque caelestis auxilii fiducia multas gravesque suscepit acerbitates, ex extrema paupertate, ex iniustitiis auctoritatum loci, ex morte iuvenum Sororum, ex acerbis calumniis obortas. Quamvis eiusmodi essent difficultates, Opus tamen, sapienter a Matre Maria Ludovica gubernatum, confirmatum est et auctum novis conditis religiosis domibus. Constanter Serva Dei formandas curavit quam optime suas Sorores, quibus spiritalem tradidit hereditatem sancti Institutoris, eas ad amorem et imitationem Iesu Christi, Dei Sapientiae (cfr 1 Cor 1, 24) adhortando, ad parvulorum institutionem in scholis caritatis, ad pauperum aegrotorumque curam. Non tamen sollicitudo de aliorum bono earn abduxit ab officio in via christianae perfectionis progrediendi. Fide fulta, spe atque caritate, cum Deo ambulavit et humiliter ac perseveranter Virginem Mariam imitans omnibus in rerum adiunctis eius fecit voluntatem. Assidua fuit in deprecatione, fervens in pietate erga Eucharistiam et Sanctissinam Virginem, Domini crucis amans, Ecclesiae auctoritatibus oboediens, in aerumnis fortis et patiens, in persecutionibus serena, prompta ad ignoscendum inimicis, diligens in Regulae ac votorum observantia. Meritis affluens pie est vita defuncta Sancti Laurentii ad Separim, die XXVIII mensis Aprilis anno MDCCLIX.
Canonizationis Causa inchoata, processus ordinarius informativus celebratus est apud Curiam Lucionensem annis MCMLIII-MCMLIV. Praeparata Positione super virtutibus et colitis recognitionibus factis, die X mensis Iulii anno MCMXC declaravimus Servam Dei Mariam Ludovicam a Iesu Trichet heroum more virtutes theologales, cardinales iisque adnexas coluisse. Interim, apud eandem Curiam instructus erat anno MCMXXXXVII processus canonicus de asserta mira sanatione effects anno MCMXXXXIV et intercessioni tributa Matris Mariae Ludovicae a Iesu. Prospero eventu inspecto casu apud Congregationem de Causis Sanctorum est coram Nobis decretum super miro proditum die VII mensis Martii anno MCMXCII. Statuimus deinde ut Beatificationis ritus Romae celebraretur die XVI mensis Maii insequentis anni.
Hodie in Vaticana Basilica S. Petri Apostoli, inter Missae sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: «Nos, vota Fratrum nostrorum Henrici Cardinalis Schwery, Episcopi Sedunensis, Francisci Garnier, Episcopi Lucionensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana dioecesi et Peregrini Thomae Ronchi, Episcopi Civitatis Castelli, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Mauritius Tornay, Maria Ludovica a Iesu Trichet, Columba Ioanna Gabriel et Florida Cevoli Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Mauritii Tornay die undecima mensis Augusti; Mariae Ludovicae a Iesu Trichet die septima mensis Maii; Columbae Ioannae Gabriel die vicesima quarta mensis Septembris et Floridae Cevoli die duodecima mensis Iunii in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti». Quae autem his Litteris statuimus volumus nunc et in futurum tempus vim habere, rebus contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Maii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana