Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

INTER PAROECIALES

TEMPLUM DEO DICATUM IN HONOREM BEATAE MARIAE VIRGINIS
IN CAELUM ASSUMPTAE, IN ARCHIDIOECESIS MINSCENSIS
LATINORUM-MOHILOVIENSIS LATINORUM LOCO VULGO
BUDSLAW APPELLATO, AD BASILICAE MINORIS GRADUM EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Inter paroeciales aedes in cara terra Bielorussica exstructas, sanctuarium illud Deo dicatum in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae in pago vulgo dicto Budslaw, structurae genere et momento historico, at potissimum religionis cultu, dudum eminet. Cum vero Venerabilis Frater Casimirus Świątek, Archiepiscopus Minscensis Latinorum–Mohiloviensis Latinorum, postulaverit ab Apostolica Sede, suum communeque cleri et populi christiani votum proferens, ut templum, quod diximus, ad Basilicae Minoris gradum et dignitatem, primum in illa archidioecesi, in perpetuum eveheretur, Nos huic petitioni libenti animo sumus obsecuti. Congregationis igitur de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum consultu deque Apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum Litterarum vi, statuimus, ut sacra aedes Deo consecrata in honorem Beatae Mariae Virginis in caelum Assumptae in loco vulgo Budslaw appellato ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris evehatur, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae templis hoc nomine insignibus rite competunt.

Mandamus praeterea ut ea serventur quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die IX mensis Novembris, anno MCMLXXXIX datum, servanda sunt. Contrariis quibusvis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XI mensis Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana