Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MEDIOLANI IN NOBILI

SANCTUARIUM SANCTAE MARIAE GRATIARUM, QUOD IN MEDIOLANENSI
URBE EXSTAT, AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Mediolani, in nobili et amplissima Italiae urbe, inter claras sacras aedes refulget Sanctuarium Sanctae Mariae Gratiarum: templum toto in orbe terrarum celeberrimum ob mira artis opera illorum maxime virorum Leonardi pictoris et Bramantis architecti; ad quod vero Mediolanenses cives iam inde a saeculo XVI frequenter accedunt praesertim in adversis temporibus sicut evenit anno MDCLX, quo letali saeviente peste incolae civitatis caelesti auxilio Deiparae Virginis a tanta calamitate liberati sunt. Praeterea constat eandem ecclesiam, quam sodales Ordinis Fratrum Praedicatorum pie custodiunt, notum esse centrum spiritualis ac liturgicae vitae atque ministerii reconciliationis. Qua re, cum Venerabilis Frater Noster Carolus Maria S.R.E. Cardinalis Martini, Archiepiscopus Metropolita Mediolanensis, litteris die I mensis Decembris superiore anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, peculiare benevolentiae signum dilectis filiis Mediolanensibus cupientes praebere, tam sollertis ac dignissimi Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum sanctuarium, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus atque liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana