IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
ROMANORUM PONTIFICUM
TEMPLUM PAROECIALE SANCTI ANTONII DE PADOVA, QUOD
IN URBE «RYBNIK» INTRA FINES ARCHIDIOECESIS KATOVICENSIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Romanorum Pontificum Decessorum Nostrorum haerentes vestigiis, singularibus quidem titulis ac privilegiis honestare solemus praeclara templa, quae in catholico orbe ceteris antecellunt. Inter haec optimo iure recensendum esse videtur templum paroeciale Sancti Antonii de Padova, quod exstat in «Rybnik», antiqua Poloniae urbe industriis carbonis nota et intra fines archidioecesis Katovicensis posita. Insuper probe novimus fideles loci finitimarumque terrarum regionis Silesiae, qui Sanctum Patavinum suum habent Patronum, frequentare eandem ecclesiam, pulcherrimum monumentum structurae genere novo Gothico aedificatum atque centrum religiosae vitae civitatis necnon operum caritatis et christianae culturae. Qua re, cum Venerabilis Frater Damianus Zimon, Archiepiscopus Metropolita Katovicensis, litteris die VII mensis Ianuarii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut idem templum titulo ac dignitate Basilicae Minoris exornaremus, Nos, paternae benevolentiae signum tam caris filiis cupientes praebere, eius dignissimi Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, de quo mentionem fecimus, titulo ac dignitate Basilicae Minoris decoramus, omnibus factis iuribus et liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras Nostras sive nunc sive in posterum ratas esse foreque volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Iunii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretaries Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana