IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
OLBIAE IN MARITIMA
TEMPLUM PAROECIALE SANCTI SIMPLICII, QUOD IN URBE OLBIA
INTRA FINES TAMPLENSIS-AMPURIENSIS DIOECESIS EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Olbiae, in maritima Sardiniae urbe intra dioecesis Templensis-Ampuriensis fines posita, clarum exstat templum paroeciale Sancti Simplicii, quod miro quidem architecturae genere romanico aedificatum, veterrima et principalis ecclesia regionis Gallurae habetur; quod praeterea fideles loci totiusque dioecesis frequentant celebraturi memoriam tam incliti Episcopi martyris eius insulae, cuius gestis et virtutum exemplis impelluntur ad vitam suam ducendam secundum praecepta Evangelii. Qua re, cum Venerabilis Frater Paulus Atzei, Episcopus eiusdem Ecclesiae, litteris die VII huiusce mensis datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae signum dilectis filiis illius catholicae communitatis cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus. E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum paroeciale, de quo mentionem fecimus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae sacris aedibus, hoc nomine insignitis, rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIX mensis Iulii, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana