Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

SACRAS AEDES

TEMPLUM CONCATHEDRALE BEATAE MARIAE VIRGINIS
IN CAELUM ASSUMPTAE, QUOD IN APULIAE OPPIDO GRAVINA EXSTAT,
AD BASILICAE MINORIS GRADUM DIGNITATEMQUE EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Sacras aedes, quae vetustate, arte, historia ac religione nitent, solent Romani Pontifices praecipuis honoribus decorare. Quibus accensendum esse videtur templum concathedrale Gravinae, Apuliae urbis, Deo in honorem Beatae Virginis in caelum Assumptae dicatum, quod, ex aliqua parte aedificatum a Normannis saeculo XI atque subsequentibus absolutum, centrum spiritualis vitae eiusdem civitatis per temporis cursum exstitit. In eo insuper constat pie servari claras imagines Deiparae memorato titulo invocatae et Sancti Michaelis Archangeli, caelitis Patroni loci, necnon baptismatis fontem, in quo rite ablutus ac renatus est gratiae Benedictus Pp. XIII, Decessor Noster felicis recordationis. Qua quidem re, cum Venerabilis Frater Tarsicius Pisani, Episcopus Altamurensis-Gravinensis-Aquavivensis, litteris die III mensis Iulii hoc anno datis, etiam cleri populique sui nomine petiverit ut templum idem titulo ac dignitate Basilicae Minoris honestaremus, Nos, paternae benevolentiae signum dilectis filiis illius catholicae communitatis cupientes praebere, tam sollertis Pastoris precibus perquam libenter obsecundandum esse putamus.

E sententia igitur Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, quam ratam habemus, summa Apostolica potestate, harum Litterarum virtute perpetuumque in modum templum concathedrale, de quo mentionem fecimus, ad Basilicae Minoris gradum dignitatemque evehimus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae ecclesiis hoc nomine insignitis rite competunt, iis tamen servatis, quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX mensis Novembris anno MCMLXXXIX editum, servanda sunt. Has denique Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Augusti, anno MCMXCIII, Pontificatus Nostri quinto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana