Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

AD APTIUS FOVENDAS

IN REGNO CAMBOGIAE NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Ad aptius fovendas et confirmandas publicas necessitudinis rationes, quae inter hanc Apostolicam Sedem et Regnum Cambogiae hoc ipso die feliciter sunt initae, simulque ad efficacius consulendum catholicae Ecclesiae operi et incremento necnon spirituali bono Christifidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in memorato Regno Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita quoque Congregatione pro Gentium Evangelizatione, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Regno Cambogiae Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum, praesertim earum sub iurisdictione Congregationis, quam diximus, propria sunt. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis Martii, in Sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana