IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
QUO PLENIUS
IN REGNO HASHEMITA IORDANIAE NUNTIATURA APOSTOLICA CONDITUR
Ad perpetuam rei memoriam. – Quo plenius confirmentur vincula amicitiae et consociatae operae ac praesertim publicae necessitudinis rations, nuper inter hanc Apostolicam Sedem et Regnum Hashemitam lordaniae feliciter initae, simulque aptius provideatur spirituali bono catholicorum fidelium illic degentium, Nobis peropportunum videtur in memorata Natione Apostolicam Nuntiaturam condere. De communi igitur utriusque partis voto, audita Congregatione pro Ecclesiis Orientalibus, summa Nostra potestate harumque Litterarum virtute in Regno Hashemita Iordaniae Nuntiaturam Apostolicam constituimus, factis omnibus iuribus, privilegiis, honoribus, praerogativis et indultis, quae huiusmodi Legationum propria sunt, mandantes ut eius sedes in urbe «Amman» ponatur. Quod faustum sit etiam dilecto Iordano populo itemque felix fiat auspicium ad optatam restituendam pacem iis in regionibus, in quibus exstant Christianae nostrae fidei historica, sacra et clarissima monumenta. Has denique Litteras, in forma Brevis maioris expeditas, nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana