Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

REGIONIS BASILICATAE

SANCTUS GERARDUS MAIELLA, SODALIS CONGREGATIONIS
SANCTISSIMI REDEMPTORIS, PATRONUS CAELESTIS
PROVINCIAE ECCLESIASTICAE BASILICATAE CONFIRMATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Regionis Basilicatae clerus et Christifideles sanctum Gerardum Maiella, qui humilis eximiusque exstitit filius illius terrae, centum abhinc annos pie assidueque excolunt.

Quapropter Venerabilis Frater Ennius Appignanesi, Archiepiscopus Metropolita Potentinus-Muranus-Marsicensis, una cum episcopis eiusdem Provinciae, communia cleri et populi fidelis vota excipiens, electionem sancti Gerardi Maiella, sodalis Congregationis Sanctissimi Redemptoris, in Patronum apud Deum Provinciae ecclesiasticae Basilicatae rite approbavit, atque petivit ut huiusmodi electio ab hac Apostolica Sede confirmaretur.

Nos vero enixis eiusdem Venerabilis Fratris precibus libenter obsecundantes, comprobatis iis, quae Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, factis a Nobis facultatibus, hac in re egit, Apostolica Nostra potestate, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Sanctum Gerardum Maiella Patronum caelestem Provinciae ecclesiasticae Basilicatae confirmamus, omnibus factis iuribus ac liturgicis concessionibus, quae in Normis de Patronis constituendis indicantur [AAS, vol. LXV (1973) 276-279]. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque plenos effectus sive nunc sive in posterum consequantur. Contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana