IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
MIRA SANE
VENERABILI DEI SERVAE IOANNE BERETTA MOLLA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Mulier timens Deum ipsa laudabitur, filii eius beatissimam praedicaverunt, vir eius laudavit eam (Prv. 31, 30.28)
Mira sane mulier, vitae amans, sponsa, mater, medicinae artem egregie exercens, Ioanna Beretta Molla vitam studiose obtulit, ut quem conceperat is viveret. Ob artem quam callebat sibi prorsus erat conscia quid passura esset, at impendium sui non timuit, suarum virtutum confirmans claritudinem. Ipsa igitur fulgens exstabat Evangelii testis eiusque ecclesialis glorificatio permagnum aetatis nostrae nuntium christianis familiis affert.
Ioanna Beretta Maxentae orta est, in provincia dioecesique Mediolanensi, die IV mensis Octobris anno MCMXXII, decima ex tredecim liberis, parentibus Alberto Beretta et Maria De Micheli. A pueritia fidei donum plene accepit et christianae doctrinae germanam institutionem, ipsis docentibus parentibus, qui eam erudierunt ut vitam veluti mirum Dei donum existimaret, ut Providentiae confideret, utque de necessitate et efficacitate precationis certa esset.
Cum adolesceret, expers non fuit difficultatum et aerumnarum, quae scholae immutationes fuerunt, familiae translationes, aegrotationes morsque parentum. Haec tamen omnia non vulnera laboresque induxerunt, pro eiusdem spiritalis vitae ubertate et altitudine, immo ipsius sensum acueunt virtutemque extulerunt.
Dum Lyceum frequentaret Studiorumque Universitatem amabilis iuvenis conspiciebatur pariter ac firma modestaque, atque, dum studiis diligenter vacabat, fidem suam explicabat apostolicum opus curiose sustinendo inter Actionis Catholicae iuvenes atque senes indigentesque iuvando. Actionis Catholicae puellis scripsit: «Ex vestra expleta vocatione aeterna pendet felicitas et terrestris. Quaeque vocatio est vocatio ad maternitatem materialem, spiritalem, moralem, quia Deus inclinationem ad vitam in nobis posuit. Ad suam quisque vocationem se expediat oportet, ad vitam donandam. Si in vocatione nostra adimplenda acciderit ut moriendum sit, hic erit pulcherrimus vitae nostrae dies».
In medicina et chirurgia doctrix renuntiata anno MCMXLIX apud Studiorum Universitatem Papiensem, anno MCML ambulatorium medicum constituit Meseri, quod est municipium Maxentanum; in paediatria apud Universitatem Studiorum Mediolanensem politiorem consecuta est artem anno MCMLII, sed matresfamilias, pueros, senes et pauperes curavit potissimum.
Cum operam suam navat, quam quidem missionem existimat et explet, munus apostolicum suum industrie auget, atque pariter vivendi laetitiam per montium lustrationem et rerum naturae fruitionem ostendit. Se ipsa sua precatione et aliorum percontatur de vocatione sua, quam Dei donum diiudicat. Matrimonii vocationem postquam elegit, perstudiose complexa est et spopondit se omni vi «familiae vere christianae formandae» dedicaturam. Cum Doctore machinario Petro Molla desponsata, hoc tempus in laetitia precationeque exigit. Die XXIV mensis Septembris anno MCMLV in basilica S. Martini Maxentae matrimonium felicissime contraxit. Anno MCMLVI, mense Novembri Petrum Aloisium peperit et subsequenti anno, mense Decembri, Mariolinam, anno MCMLIX, mense Iulio, Lauram. Optime simpliciterque matris officium, cum uxoris, medicae artis peritae et vivendi laetitiae coniunxit.
Tertio labente mense a quarto conceptu, uteris fibroma comparuit. Initium fuit eius holocausti. Sectionem chirurgicam iniit, aperte expostulans ut tumor evelleretur, salva filiola concepta, quamvis sciret se magnum periculum obituram. Hilaris in precatione et expedita, sex postremos menses transegit, exspectans Ioannae Emmanuelae ortum, quae die XXI mensis Aprilis anno MCMLXII nata est.
«Nonnullis diebus ante partum mihi dixit, narrat vir, firme pariter ac sedate, alto contuitu, quem numquam obliviscar: "Si me aut puerum eligere debetis, eligite, ita statuo, puerum. Eum servate"». Post hebdomadam, vehementibus excruciatibus vexata ob peritonitidem septicam, quae interea supervenerat, Ioanna de hac vita demigravit domi suae Pontis Novi, quo ad suum optatum perducta erat, paucis horis ante, iterans moritura: «Iesu, te diligo». Hoc evenit die XXVIII mensis Aprilis anno MCMLXII.
In coemeterio Meseri condita est, dum sanctitatis eius fama vulgabatur simul ac illius facti admiratio quod eam extulerat.
Mulier eximii amoris, sponsa et mater egregia, in cotidiana vita Evangelii imperiosa bona est testificata. Hanc quidem mulierem tamquam exemplar exhibentes christianae perfectionis, extollere volumus omnes matresfamilias animosas, quae totas se familiae dedunt, quae liberos generantes patiuntur, quae paratae sunt ad omnes labores, ad omne sacrificium, ut quae habent potiora aliis tradant.
Canonizationis causa incohata est, Processu Cognitionali celebrato apud Curiam archiepiscopalem Mediolanensem, a die XXX mensis Iunii anno MCMLXXX ad diem XXI mensis Martii anno MCMLXXXVI, addito Rogationali Processu Bergomensi (annis MCMLxxx-MCMLXXXIII).
His completis iuridicialibus normis a iure statutis, die VI mensis Iulii anno MCMXCI, Nobis coram decretum prodiit, quo agnoscebatur Dei Serva heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas exercuisse. Interea apud Curiam episeopalem Graiahuensem (in Brasilia) celebratus est canonicus Processus de sanatione quadam mira Venerabilis intercessioni adseripta. Eventu suetis inquisitionibus pervestigato, Nobis coram, die XXI mensis Decembris anno MCMXCII, Decretum super miro prodiit.
Statuimus igitur ut beatifications ritus Romae, die XXIV mensis Aprilis anno MCMXCIV, Internationali Familiae Anno volvente, celebraretur. Hanc igitur hoc die inter sacra ediximus formulam: Nos vota Fratrum nostrorum Iosephi Kumuondala Mbimba, Archiepiscopi Mbandakani-Bikoroensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana Dioecesi, et Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Isidorus Bakanja, Elisabeth Canori Mora et Ioanna Beretta Molla Beatorum nomine in posterum appellentur eorumque festum: Isidori Bakanja die duodecima Augusti, Elisabeth Canori Mora die quarta Februarii et Ioannae Beretta Molla die vicesima octava Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibusvis minime officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana